Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Iunius Moderatus Columella De re rustica IntraText CT - Text |
|
|
Caput VI. DE MURIA DURA.Muriam duram sic facito: dolium quam patentissimi oris locato in ea parte villae, quae plurimum solis accipit; id dolium aqua caelesti repleto - est ea enim huic aptissima - vel, si non fuerit pluviatilis, certe fontana dulcissimi saporis; tum indito sportam iunceam vel sparteam, quae replenda est sale candido, quo candidior muria fiat; eum salem per aliquot dies videbis liquescere, et ex eo intellegis nondum esse muriam maturam. Itaque subinde alium salem tamdiu ingeres, donec in sporta permaneat integer nec minuatur; quod cum animadverteris, scies habere muriam maturitatem suam; et, si facere aliam volueris, hanc in vasa bene picata diffundes et opertam in sole habebis: omnem enim mucorem vis solis aufert et odorem bonum praebet. Et est aliud muriae maturae experimentum: nam ubi dulcem caseum demiseris in eam, si pessum ibit, scies esse adhuc crudam, si innatabit, maturam. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |