His
praeparatis circa vernum aequinoctium herbas in usum colligi et reponi
oportebit: cymam, caulem, capparim, apii coliculos, rutam, holeris atri cum suo
caule florem, antequam de folliculo exeat, item ferulae cum coliculo silentem
quam tenerrimum florem, pastinacae agrestis vel sativae cum coliculo silentem
florem, vitis albae et asparagi et rusci et thamni et digitelli et pulei et
nepetae et lapsanae et battis et eius coliculum, qui milvinus pes appellatur,
quin etiam tenerum coliculum faeniculi. Haec omnia una conditura commode
servantur, id est, aceti duas partes et tertiam durae muriae si miscueris; sed
vitis alba et ruscum et thamnum et asparagus et lapsana et pastinaca et nepeta
et battis generatim in alveos conponuntur et sale consparsa biduo sub umbra,
dum consudent, reponuntur; deinde, si tantum remiserunt umoris, ut suo sibi
iure ablui possint; si minus, superfusa dura muria, lavantur et pondere
inposito exprimuntur; tum suo quidque vase conditur et ius, ut supra dixi, quod
est mixtum duabus partibus aceti et una muriae, infunditur, faeniculique aridi,
quod est per vindemiam proximo anno lectum, spissamentum inponitur, ita ut
herbas deprimat et ius usque in summum labrum fideliae perveniat. Holus atrum
et ferulam et faeniculum cum legeris, sub tecto reponito, dum flaccescat;
deinde folia et corticem omnem folliculorum detrahito. Caules si fuerint
pollice crassiores, harundine secato et in duas partes dividito. Ipsos quoque
flores, ne sint inmodici, diduci et partiri oportebit atque ita in vasa condi,
deinde ius, quod supra scriptum est, infundi et paucas radiculas laseris, quod
Graeci silphion vocant, adici, tum ita spissamento faeniculi aridi contegi, ut
ius superveniat. Cymam, caulem, capparim, pedem milvi, puleium, digitellum
compluribus diebus sub tecto siccari, dum flaccescat, et tum eodem modo condiri
convenit quo ferulam.
Sunt
qui rutam muria tantum dura sine aceto condiant, deinde, cum usus exigit, aqua
vel etiam vino abluant et superfuso oleo utantur; hac conditura possit commode
satureia viridis et aeque viridis cunela servari.
|