Oxygalam sic facito: ollam novam sumito eamque iuxta fundum terebrato;
deinde cavum, quem feceris, surculo obturato et lacte ovillo quam recentissimo
vas repleto eoque adicito viridium condimentorum fasciculos origani, mentae,
cepae, coriandri. Has herbas ita in lacte demittito, ut ligamina earum exstent.
Post diem quintum surculum, quo cavum opturaveras, eximito et serum emittito;
cum deinde lac coeperit manare, eodem surculo cavum obturato, intermissoque
triduo, ita ut supra dictum est, serum emittito et fasciculos condimentorum
exemptos abicito, deinde exiguum aridi thymi et cunelae aridae super lac
destringito concisique sectivi porri quantum videbitur adicito et permisceto;
mox intermisso biduo rursus emittito serum cavumque obturato et salis triti quantum
satis erit adicito et misceto. Operculo
deinde inposito oblinito. Non antea aperueris ollam, quam usus exegerit.
ALIO MODO.
Sunt qui, sativi vel etiam
silvestris lepidii herbam cum collegerunt, in umbra siccent, deinde folia eius,
abiecto caule, die et nocte muria macerata expressaque lacti misceant sine
condimentis, et salis quantum satis arbitrantur adiciant, tum cetera, quae
supra praecepimus, faciant.
ALITER.
Nonnulli recentia folia lepidii cum dulci lacte in olla miscent et post
diem tertium, quemadmodum praecepimus, serum emittunt, deinde compertam
satureiam viridem, tum etiam arida semina coriandri atque anethi et thymi et
apii in unum bene trita adiciunt, salemque bene coctum cribratum permiscent. Cetera eadem, quae supra, faciunt.
|