Caules lactucae ab imo depurgatos eatenus, qua tenera folia videbuntur,
in alveo sallire oportet diemque unum et noctem sinere, dum muriam remittant,
deinde in muria eluere et expressos in cratibus pandere, dum adsiccescant; tum
substernere anethum aridum et faeniculum rutaeque aliquid et porri concidere
atque ita miscere; tum siccatos coliculos ita componere, ut phaseoli virides
integri interponantur, quos ipsos ante dura muria die et nocte macerari
oportebit; similiterque adsiccatos cum fasciculis lactucarum condi et
superfundi ius, quod sit aceti duarum partium atque unius muriae; deinde arido
spissamento faeniculi sic comprimi, ut ius supernatet; quod ut fiat, is, qui huic
officio praeerit, saepe suffundere ius debebit neque pati sitire salgama sed
extrinsecus munda spongea vasa pertergere et aqua fontana quam recentissima
refrigerare.
Simili ratione intibum et cacumina rubi, qua lactucam, condire
oportet nec minus thymi et satureiae et origani, tum etiam armoraciorum cymam. Haec autem, quae supra scripta sunt,
verno tempore conponuntur.
|