Nunc, quae per aestatem circa messem vel etiam exactis iam messibus
colligi et reponi debeant, praecipiemus.
Pompeianam vel Ascaloniam cepam vel etiam Marsicam simplicem, quam
vocant unionem rustici, eligito; ea est autem, quae non fruticavit nec habuit suboles
adhaerentis. Hanc prius in sole siccato, deinde sub umbra refrigeratam,
substrato thymo vel cunela, componito in fidelia et infuso iure, quod sit aceti
trium partium et unius muriae, fasciculum cunelae superponito, ita ut cepa
deprimatur; quae cum ius combiberit, simili mixtura vas suppleatur. Eodem
tempore corna et pruna onychina et pruna silvestria nec minus genera pirorum et
malorum conduntur.
Corna, quibus pro olivis utamur, item pruna silvestria et pruna
onychina adhuc solida nec maturrima legenda sunt, nec tamen nimium cruda;
deinde uno die umbra siccanda; tum aequis partibus acetum et sapam vel defrutum
misceatur et infundatur. Oportebit autem aliquid salis adicere, ne vermiculus
aliudve animal innasci possit. Verum commodius servantur, si duae partes sapae
cum aceti una parte misceantur.
Pira
Dolabelliana, crustumina, regia, Veneria, volema, Naeviana, Lateritiana, Decimiana,
laurea, myrapia, [pruna] purpurea cum inmatura, non tamen percruda legeris,
diligenter inspicito, ut sint integra sine vitio aut vermiculo; tum in fictili
picata fidelia conponito et aut passo aut defruto completo, ita ut omne pomum
summersum sit. Operculum deinde impositum gypsato. Illud in totum praecipiendum
existimavi nullum esse genus pomi, quod non possit melle servari; itaque, cum
sit haec res interdum aegrotantibus salutaris, censeo vel pauca poma in melle
custodire sed separata generatim; nam si commisceas, alterum ab altero genere
corrumpitur.
Et quoniam opportune
mellis fecimus mentionem, hoc eodem tempore alvi castrandae ac mel
conficiendum, cera facienda est, de quibus nono libro iam diximus. Nec nunc
aliam curam exigimus a vilica, quam ut administrantibus intersit fructumque
custodiat.
|