Itaque seposita ea et ad condituras destinata, per se facienda erit
optimo melle aqua mulsa. Haec autem non uno modo conponitur; nam quidam multos
ante annos caelestem aquam vasis includunt et sub dio in sole habent, deinde,
cum saepius eam in alia vasa transfuderunt et eliquaverunt; nam quotiensque
etiam per longum tempus diffunditur, aliquod crassamentum in imo simile faeci
reperitur - , veteris aquae sextarium cum libra mellis miscent. Nonnulli tamen,
qui austeriorem volunt efficere gustum, sextarium aquae cum dodrante pondo
mellis diluunt et ea portione repletam lagonam gypsatamque patiuntur per
Caniculae ortum in sole quadraginta diebus esse; tum demum in tabulatum, quod
fumum accipit, reponunt.
ALITER.
Nonnulli, quibus non fuit curae caelestem inveterare aquam,
recentem sumunt eamque usque in quartam partem decoquunt; deinde, cum
refrixerit, sive dulciorem mulseam facere volunt, duobus aquae sextariis
sextarium mellis permiscent, sive austeriorem, sextario aquae dodrantem mellis
adiciunt; et his portionibus factam in lagonam diffundunt eamque, sicut supra
dixi, quadraginta diebus insolatam postea in tabulatum, quod suffumigatur,
reponunt.
|