Ea porro neque nimium vieta
neque inmatura legi debet et in eo loco expandi, qui toto die solem accipit.
Pali autem quattuor pedibus inter se distantes figuntur et perticis iugantur;
factae deinde in hunc usum cannae iugis superponuntur, ita ut duobus pedibus
absint a terra, ne umorem, quem fere noctibus remittit humus, trahere possint.
Tunc ficus inicitur, et crates pastorales, culmo aut carice vel filice textae,
ex utroque latere super terram plane disponuntur, ut, cum sol in occasu fuerit,
erigantur et inter se adclines testudineato tecto more tuguriorum viescentem
ficum ab rore et interdum a pluvia defendant; nam utraque res praedictum
fructum corrumpit. Cum deinde aruerit, in orcas bene picatas meridiano tempore
calentem ficum condere et calcare diligenter oportebit, subiecto tamen arido
faeniculo et iterum, repletis vasis, superposito. Quae vasa confestim
operculare et oblinire convenit et in horreum siccissimum reponi, quo melius
ficus perennet.
ALITER.
Quidam lectis ficis
pediculos adimunt et in sole eas expandunt; cum deinde paulum siccatae sunt,
antequam indurescant, in labra fictilia vel lapidea congerunt eas, tum pedibus
lotis in modum farinae proculcant et admiscent torrefactam sesamam cum aneso
Aegyptio et semine faeniculi et cymini. Haec cum bene proculcaverunt et totam
massam comminutae fici permiscuerunt, modicas offas foliis ficulneis involvunt
ac religatas iunco vel qualibet herba offas reponunt in crates et patiuntur
siccari; deinde cum peraruerunt, picatis vasis eas condunt. Nonnulli hanc ipsam
farinam fici orcis sine pice includunt et oblita vasa clibano vel furno
torrefaciunt, quo celerius omnis umor excoquatur; sic siccatam in tabulatum
reponunt et, cum exigit usus, testam comminuunt; nam duratam massam fici aliter
eximere non possunt. Alii pinguissimam quamque viridem ficorum eligunt et
harundine vel digitis divisam dilatant atque ita in sole viescere patiuntur;
quas deinde bene siccatas meridianis temporibus, cum calore solis emollitae
sunt, colligunt et, ut est mos Afris atque Hispanis, inter se compositas
comprimunt, in figuram stellarum flosculorumque vel in formam panis redigentes;
tum rursus in sole adsiccant et ita vasis recondunt.
|