Similem
curam uvae desiderant, quas dulcissimi saporis, albas, maximis acinis nec
spissis luna decrescente sereno et sicco caelo post horam quintam legi oportet
et in tabulas paulisper porrigi, ne inter se pondere suo pressae conlidantur.
Deinde aeno vel in olla nova fictili ampla praeparatam lixivam cineris
sarmenticii calefieri convenit, quae cum fervebit, exiguum olei quam optimi
adici et ita permisceri, deinde uvas pro magnitudine binas vel ternas inter se
conligatas in aenum fervens demitti et exiguum pati, dum decolorentur, nec
rursus committere, ut excoquantur; nam quadam moderatione temperamentoque opus
est. Cum deinde exemeris, in
crate disponito rarius, quam ut altera alteram contingat. Post tres deinde
horas unamquamque uvam convertito nec in eodem vestigio reponito, ne in umore,
qui defluxerit, corrumpatur. Noctibus autem contegi debent quemadmodum fici, ut
a rore vel pluvia tutae sint; cum deinde modice aruerint, in vasa nova sine
pice operculata et gypsata sicco loco reponito.
ALITER.
Quidam uvam passam foliis ficulneis involvunt et adsiccant, alii
foliis vitigineis, nonnulli plataninis semivietas uvas contegunt et ita in
amphoras recondunt. Sunt qui culmos fabae exurant et ex eo, quod cremaverint,
cineream lixivam faciant, deinde in lixivae sextarios decem salis tres cyathos
et olei cyathum adiciant, tum adhibito igne calefaciant et cetera eodem modo
administrent. Quod si
videbitur in aeno parum inesse olei, subinde, quantum satis erit, adiciatur,
quo sit pinguior et nitidior uva passa.
Eodem tempore sorba manu
lecta curiose in urceolos picatos adicito, et opercula picata inponito et gypso
linito; tum, scrobibus bipedaneis sicco loco intra tectum factis, urceolos ita
collocato, ut oblita ora eorum deorsum spectent; deinde terram congerito et
modice supercalcato. Melius est autem pluribus scrobibus pauciora vasa
distantia inter se disponere: nam in exemptione eorum, dum unum tollis, si
reliqua commoveris, celeriter sorba vitiantur. Quidam hoc idem pomum in passo,
quidam etiam in defruto commode servant, adiecto spissamento spissi faeniculi,
quo deprimantur ita sorba, ut semper ius supernatet; ac nihilominus picata
opercula diligenter gypso linunt, ne possit spiritus introire.
|