Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER DUODECIMUS
    • VILICA.
      • Caput XVIII. QUAE VINDEMIAE PRAEPARANDA SUNT.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XVIII. QUAE VINDEMIAE PRAEPARANDA SUNT.

Quamvis priore libro, qui inscribitur vilicus, iam diximus, quae ad vindemiam praeparanda sint, non tamen alienum est etiam vilicae de isdem rebus praecipere, ut intellegat suae curae esse debere, quaecumque sub tecto administrantur circa vindemiam. Si ager amplus aut vineta aut arbusta grandia sunt, perenne fabricandae decemmodiae et trimodiae, fiscellae texendae et picandae, nec minus falculae et ungues ferrei quam plurimi parandi et exacuendi sunt, ne vindemitor manu destringat uvas et non minima fructus portio dispersis acinis in terram dilabatur. Funiculi quoque fiscellis aptandi sunt et lora trimodiis. Tum lacus vinarii et torcularii et fora omniaque vasa, si vicinum est mare, aqua marina, si minus, dulci eluenda sunt et commundanda et diligenter adsiccanda, ne umorem habeant. Cella quoque vinaria omni stercore liberanda et bonis odoribus suffienda, ne quem redoleat foetorem acoremve. Tum sacrificia Libero Liberaeque et vasis pressoriis quam sanctissime castissimeque facienda, nec per vindemiam ab torculari aut vinaria cella recedendum est, ut et omnia, qui mustum conficiunt, pure mundeque faciant nec furi locus detur partem fructuum intercipiendi. Dolia quoque et seriae ceteraque vasa ante quadragesimum vindemiae diem picanda sunt atque aliter ea, quae demersa sunt humi, aliter, quae stant supra terram: nam ea, quae demersa sunt, ferreis lampadibus ardentibus calefiunt, et cum pix in fundum destillavit, sublata lampade rutabulo ligneo et ferrea curvata radula educitur, quod destillavit aut quod in lateribus haesit; dein penicillo detergitur et, ferventissima pice infusa, novo alio rutabulo et scopula picatur. At quae supra terram consistunt, ante compluris dies, quam curentur, in solem producuntur, deinde, cum satis insolata sunt, in labra convertuntur et, subiectis parvis tribus lapidibus, suspenduntur; atque ita ignis subicitur et tam diu incenditur, donec ad fundum calor tam vehemens perveniat, ut adposita manus patiens eius non sit; tum, dolio in terram demisso et in latus deposito, pix ferventissima infunditur volutaturque, ut omnes doli partes linantur. Sed haec die quieto a ventis fieri debent, ne admoto igne, cum adflaverit ventus, vasa rumpantur. Satis autem sesquicullearibus doleis picis durae pondo vicena quina; nec dubium quin, si quinta pars picis Bruttiae in universam cocturam adiciatur, utilissimum sit omni vindemiae.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License