Picis liquidae Nemeturicae metretam
adde in labrum aut in alveum, et in eodem infundito cineris lixivae congios
duos, deinde permisceto spatha lignea; cum requieverit, eliquato lixivam.
Deinde iterum tantundem lixivae addito, eodem pacto permisceto et eliquato;
tertio quoque idem facito. Cinis autem odorem picis aufert et eluit spurcitiam.
Post eodem addito picis Bruttiae, si minus, alterius notae quam purissimae et
quam optimae X pondo et resinae durae quam purissimae quinque libras; haec
minute concidito et admisceto pici Nemeturicae. Tum aquae marinae quam
vetustissimae, si erit, si minus, ad tertiam partem recentis aquae marinae
decoctae congios duos inicito, apertum labrum sinito in sole per Caniculae
ortum et spatha lignea permisceto quam saepissime usque eo, dum ea, quae addideris,
in pice conliquescant et unitas fiat; noctibus autem labrum operire conveniet,
ne inroretur. Deinde, cum aqua marina, quam addideris, sole consumpta
videbitur, sub tectum vas totum ferre curabis; huius medicaminis quidam pondo
quadrantem in sextarios quadraginta octo miscere soliti sunt et hac conditura
contenti esse, alii cyathos tres eius medicamenti adiciunt in totidem
sextarios, quot supra diximus.
|