Quoniam quidam, immo enim fere
omnes, Graeci aqua salsa vel marina mustum condiunt, eam quoque partem curae
non omittendam putavi. In mediterraneo, quo non est facilis aquae marinae
invectio, sic erit ad condituras conficienda muria. Huic rei maxime est idonea
caelestis aqua, si minus, ex fonte liquidissimo profluens. Harum ergo
alterutram curabis quam plurimam et quam optimis vasis conditam ante
quinquennium in sole ponere, deinde, cum conputruerit, tamdiu pati, donec ad
pristinum modum perveniat. Quod cum factum fuerit, alia vasa habeto et in ea
sensim aquam eliquato, donec ad faecem pervenias; semper enim in requieta aqua
crassamen aliquod in imo reperitur. Sic curata cum fuerit, in modum defruti ad
tertias decoquenda est. Adiciuntur autem in aquae dulcis sextarios quinquaginta
salis candidi sextarii sex et mellis optimi unus sextarius. Haec pariter
decoqui et omnem spurcitiam expurgari oportet, deinde, cum refrixerit, tum
quantumcumque umoris est, tantum in amphoram musti portionem adici.
Quod si ager maritimus
est, silentibus ventis de alto quam quietissimo mari sumenda est aqua et in
tertiam partem decoquenda, adiectis, si videbitur, aliquibus aromatis ex is,
quae supra rettuli, ut sit odoratior vini curatio. Mustum autem antequam de
lacu tollas, vasa rore marino vel lauro vel myrto subfumigato et large repleto,
ut in effervescendo vinum se bene purget; postea vasa nucibus pineis
suffricato. Quod vinum volueris dulcius esse, postero die, quod
austerius, quinto die, quam sustuleris, condire oportebit et ita supplere et
oblinire vasa. Nonnulli etiam suffumigatis seriis prius condituram addunt et
ita mustum infundunt.
|