Sit
autem vel intra villam vel extrinsecus inductus fons perennis; lignatio
pabulumque vicinum. Si deerit
fluens unda, putealis quaeratur in vicino, quae non sit haustus profundi, non
amari saporis aut salsi. Haec quoque si deficiet, et spes artior aquae manantis
coegerit, vastae cisternae hominibus, piscinaeque pecoribus instruantur,
colligendae aquae tandem pluviali, quae salubritati corporis est
accommodatissima. Sed ea sic habetur eximia, si fictilibus tubis in contectam
cisternam deducatur. Huic proxima fluens aqua e montibus oriunda, si per saxa
praeceps devolvitur, ut est in Guarceno Campaniae. Tertia putealis collina, vel
quae non infima valle reperitur. Deterrima palustris, quae pigro lapsu repit.
Pestilens, quae in palude semper consistit. Hic idem tamen humor, quamvis
nocentis naturae, temporibus [tamen] hiemis edomitus imbribus mitescit: ex quo caelestis
aqua maxime salubris intelligitur, quod etiam venenati liquoris eluit
perniciem. Sed hanc potui probatissimam diximus. Ceterum ad aestatum
temperandos calores et amoenitatem locorum plurimum conferunt salientes rivi,
quos, si conditio loci patietur, qualescumque, dummodo dulces, utique
perducendos in villam censeo. Sin summotus longius a collibus erit amnis, et
loci salubritas editiorque situs ripae permittet superponere villam profluenti,
cavendum tamen erit, ut a tergo potius quam prae se flumen habeat, et ut
aedificii frons aversa sit ab infestis eius regionis ventis, et amicissimis
adversa; cum plerique amnes aestate vaporantis, hieme frigendis nebulis
caligent. Quae, nisi vi maiore inspirantium ventorum submoventur, pecudibus
hominibusque conferunt pestem. Optime autem salubribus, ut dixi, locis ad
orientem vel [ad] meridiem, gravibus ad septentrionem villa convertitur.
Eademque semper mare recte conspicit, cum pulsatur ac fluctu respergitur;
numquam ex ripa, sed haud paulum submota a litore. Nam praestat a mari longo
potius intervallo, quam brevi refugisse; quia media sunt spatia gravioris
halitus. Nec paludem quidem vicinam esse oportet aedificiis, nec iunctam
militarem viam; quod illa caloribus noxium virus eructat et infestis aculeis
armata gignit animalia, quae in nos densissimis examinibus involant; tum etiam
nantium serpentiumque pestes, hiberna destituta uligine, coeno et fermentata
colluvie vere natas emittit, ex quibus saepe contrahuntur caeci morbi, quorum
causas ne medici quidem perspicere queunt; et et anni toto tempore situs atque
humor instrumentum rusticum supellectilemque et inconditos conditosque fructus
corrumpit: hac autem praetereuntium viatorum populationibus et assiduis
devertentium hospitiis infestat rem familiarem. Propter quae censeo eiusmodi
vitare incommoda, villamque nec in via nec pestilenti loco, sed procul et
editiore situ condere, sic ut frons eius ad orientem aequinoctialem directa
sit. Nam eiusmodi positio medium temperatumque libramentum ventorum hiemalium
et aestivorum tenet: quantoque fuerit aedificii solum pronius orienti, tanto et
aestate liberius capere perflatus et hiemis procellis minus infestari, et
matutino regelari ortu poterit, ut concreti rores liquescant: quoniam fere
pestilens habetur, quod est remotum ac sinistrum soli et apricis flatibus;
quibus si caret, nulla alia vis potest nocturnas pruinas et quocumque rubiginis
aut spurcitiae resedit siccare aut detergere. Haec autem cum
hominibus afferant perniciem, tum et armentis et virentibus eorumque fructibus.
Sed quisquis aedificia volet in declivibus areis exstruere, semper ab inferiore
parte auspicetur: quia cum ex depressiore loco fuerint orsa fundamenta, non
solum superficiem suam facile sustinebunt, sed et pro fultura et substructione
fungentur, adversus ea, quae mox, si forte villam prolatare libuerit, ab
superiore parte applicabuntur: quippe ab imo praestructa valenter resistent
contra ea, quae postmodum superposita incumbent, at si summa pars clivi fundata
propriam molem susceperit, quicquid ab inferiore mox apposueris, fissum erit
rimosumque. Nam cum veteri adstruitur recens aedificium, quasi surgenti
reluctans oneri cedit; et quod prius exstructum imminebit cedenti, paulatim
degravatum pondere suo praeceps attrahetur. Igitur id structurae vitium, cum
primum statim fundamenta iaciuntur, evitandum est.
|