Uvas bumastos vel duracinas vel purpureas cum
desecueris a vite, continuo pediculos earum inpicato dura pice; deinde labellum
fictile novum inpleto paleis quam siccissimis cribratis, ut sine pulvere sint,
et ita uvas superponito; tum labello altero adoperito et circumlinito luto
paleato atque ita in tabulato siccissimo composita labra paleis siccis obruito.
Omnis autem uva sine noxa servari potest, si luna decrescente et sereno caelo
post horam quartam, cum iam insolata est nec roris quicquam habet, viti
detrahatur; sed ignis in proximo decumano fiat, ut pix ferveat, in qua pediculi
uvarum statim demittantur.
ALITER.
In dolium bene picatum defruti amphoram coicito, deinde transversos
fustes spisse artato, ita ut defrutum non contingant; tum superponito fictiles
novas patinas et his sic uvam disponito, ut altera alteram non contingat; tum opercula
patinis inponito et linito. Deinde alterum tabulatum et tertium, et quamdiu
magnitudo patitur dolii, similiter super instruito et eadem ratione uvas
componito; deinde picatum operculum dolii defruto large linito et ita inpositum
[in] cinere opturato. Nonnulli adiecto defruto contenti sunt transversas
perticas artare et ex his uvas ita suspendere, ne defrutum contingant, deinde
operculum inpositum oblinire.
ALITER.
Quidam uvas cum ita, ut supra dixi, legerunt, doliola nova sine pice in
sole siccant; deinde, cum ea in umbra refrigeraverunt, furfures hordeaceos
adiciunt et uvas ita superponunt, ut altera alteram non comprimat. Tum generis
eiusdem furfures infundunt et alterum tabulatum uvarum eodem modo collocant,
idque faciunt usque, dum dolium alternis furfuribus et uvis compleant; mox
opercula inposita linunt, et uvas siccissimo frigidissimoque tabulato reponunt.
ALITER.
Quidam eadem ratione arida populnea vel abiegnea scobe et virides
uvas custodiunt; nonnulli sicco flore gypsi obruunt uvas, quas non nimium
maturas vitibus detraxerunt. Alii cum legerunt uvam, si qua sunt in ea vitiosa
grana, forficibus amputant atque ita in horreo suspendunt, in quo triticum
positum est, sed haec ratio rugosa facit acina et paene tam dulcia, quam est
uva passa.
ALIO
MODO.
Marcus Columella patruus meus ex ea creta, qua fiunt amphorae,
lata vasa in modum patinarum fieri iubebat eaque intrinsecus et exterius crasse
picari; quae cum praeparaverat, tum demum purpureas et bumastos et Numisianas
et duracinas uvas legi praecipiebat pediculosque earum sine mora in ferventem
picem demitti et in praedictis patinis separatim sui cuiusque generis ita
componi, ne uvae inter se contingerent; post hoc opercula superponi et oblini
crasso gypso, tum demum pice dura, quae igni liquata esset, sic picari, ne quis
umor transire possit; tota deinde vasa in aqua fontana vel cisternina
ponderibus inpositis mergi nec ullam partem eorum pati extare. Sic optime
servatur uva, sed, cum est exempta, nisi eo die consumitur, acescit.
ALITER.
Nihil est tamen certius quam vasa fictilia facere, quae singulas
uvas laxe recipiant. Ea debent quattuor ansas habere, quibus inligata viti
dependeant, itemque opercula eorum sic formari, ut media divisa sint, ut, cum
suspensa vasa singulas uvas receperint, ex utroque latere adpositae operculi
duae partes coeant et contegant uvas. Et
haec vasa et opercula extrinsecus et intra diligenter picata esse debebunt,
deinde, cum contexerunt uvas, luto paleato multo adoperiri. Sed uvae
dependentes a matre sic in pultarios condi debebunt, ne qua parte vasa
contingant. Tempus autem, quo includi debent, id fere est, quo adhuc
siccitatibus et sereno caelo grossa variaque sunt acina. Illud in totum maxime
praecipimus, ne in eodem loco mala et uvae conponantur neve in vicino, unde
odor malorum possit ad eas pervenire; nam huiusmodi halitus celeriter acina
corrumpunt. Eae tamen custodiendorum pomorum rationes, quas rettulimus, non
omnes omnibus regionibus aptae sunt, sed pro conditione locorum et natura
uvarum aliae aliis conveniunt.
|