Sequuntur vindemiam rerum autumnalium compositiones, quae et ipsae curam
vilicae distendunt; nec ignoro plurima <in> hunc librum non esse conlata,
quae Gaius Matius diligentissime persecutus. Illi enim propositum
fuit urbanas mensas et lauta convivia instruere; libros tres edidit, quos
inscripsit nominibus <pistoris>, coci et salgamari. Nobis tamen abunde sunt ea, quae ex
facili rusticae simplicitati non magna inpensa possunt contingere, uti sunt in
primis omnium generum mala.
Quidam, ut a granatis
incipiam, pediculos Punicorum, sicuti sunt in arbore, intorquent, ne pluviis
mala rumpantur et hiantia dispereant, eaque ad maiores ramos religant, ut
inmota permaneant. Deinde sparteis retibus arborem cludunt, ne aut corvis
aut cornicibus aliisve avibus pomum laceretur. Nonnulli vascula fictilia dependentibus malis aptant et
inlita luto paleato arboribus haerere patiuntur; alii faeno vel culmo singula
involvunt et insuper luto paleato crasse linunt, atque ita maioribus ramis
inligant, ne, ut dixi, vento commoveantur. Sed haec omnia, ut dixi, sereno
caelo administrari sine rore debent; quae tamen aut facienda non sunt, quia
laeduntur arbusculae, aut certe non continuis annis usurpanda, praesertim cum
liceat etiam detracta arboribus eadem innoxia custodire: nam et sub tecto
fossulae tripedaneae siccissimo loco fiunt, eoque cum aliquantulum terrae
minutae repositum est, infiguntur sabuci ramuli; deinde sereno caelo granata
leguntur cum suis pediculis <et ramulis> inseruntur, [quoniam sabucus tam
apertam et laxam medullam habet, ut facile malorum pediculos recipiat]. Sed
cavere oportebit, ne minus quattuor digitis a terra absint et ne inter se poma
contingant; tum factae scrobi operculum inponitur et paleato luto
circumlinitur, eaque humus, quae fuerat egesta, superaggeratur. Hoc idem etiam
in dolio fieri potest, sive quis volet resolutam terram usque ad dimidium vas
adicere seu, quod quidam malunt, fluviatilem harenam, ceteraque eadem ratione
peragere.
ALITER.
Poenus quidem Mago praecipit aquam marinam vehementer calefieri et
in ea mala granata, lino vel sparto ligata, paululum demitti, dum decolorentur,
et exempta per triduum in sole siccari, postea loco frigido suspendi, et, cum
res exegerit, una nocte et postero die usque in eam horam, qua fuerit utendum,
aqua frigida dulci macerari. Sed et idem auctor est creta figulari bene subacta
recentia mala crasse inlinire et, cum argilla exaruit, frigido loco suspendere,
mox, cum exegerit usus, in aqua demittere et cretam resolvere. Haec ratio
tamquam recentissimum pomum custodit. Idem iubet Mago in urceo novo fictili
substernere scobem populneam vel iligneam et ita disponere, ut scobis inter se
calcari possit, deinde facto primo tabulato rursus scobem substernere et
similiter mala disponere, itaque sic facere, donec urceus inpleatur; qui cum
fuerit repletus, operculum inponere et crasso luto diligenter oblinire. Omne
autem pomum, quod in vetustatem reponitur, cum pediculis suis legendum est,
sed, si sine arboris noxa fieri possit, etiam cum ramulis; nam ea res plurimum
ad perennitatem confert.
Multi cum ramulis suis arbori detrahunt et, creta figulari cum diligenter
mala obruerunt, in sole siccant, deinde, si qua rimam creta fecit, luto linunt
et adsiccata frigido loco suspendunt.
|