Multi eadem ratione, qua granata, in scrobibus vel dolis servant
cydonea, nonnulli foliis ficulneis inligant, deinde cretam figularem cum amurca
subigunt et ea linunt mala, quae, cum siccata sunt, in tabulato frigido loco et
sicco reponunt. Nonnulli
haec eadem in patinas novas sicco gypso ita obruunt, ut altera alteram non
contingat.
ALITER.
Nihil tamen certius aut melius experti sumus, quam ut cydonea
maturissima integra sine macula et sereno caelo decrescente luna legantur et in
lagona nova, quae sit patentissimi oris, detersa lanugine, quae malis inest,
conponantur leviter et laxe, ne collidi possint; deinde, cum ad fauces usque
fuerint composita, vimineis surculis sic transversis artentur, ut modice mala
comprimant nec patiantur ea, cum acceperunt liquorem, sublevari; tum quam
optimo et liquidissimo melle vas usque ad summum ita repleatur, ut pomum
summersum sit. Haec ratio non solum ipsa mala custodit sed etiam liquorem mulsi
saporis praebet, qui sine noxa possit inter cibum dari febricitantibus; isque
vocatur melomeli. Sed
cavendum est, ne, quae in melle custodire volueris, inmatura mala condantur,
quoniam grossa si lecta sunt, ita indurescunt, ut usui non sint. Illud vero,
quod multi faciunt, ut ea dividant osseo cultro et semina eximant, quod putent
ex eis pomum vitiari, supervacuum esse nunc docui, adeo quidem, ut, etiam si
vermiculus inest, non amplius tamen corrumpantur mala, cum praedictum liquorem
acceperint; nam ea mellis est natura, ut coerceat vitia nec serpere ea
patiatur, qua ex causa etiam exanimum corpus hominis per annos plurimos
innoxium conservat. De malis Cestianis, orbiculatis, melimelis, Matianis.
Itaque possunt etiam alia genera malorum, sicuti orbiculata, Cestiana,
melimela, Matiana, hoc liquore custodiri; sed quia videntur in melle dulciora
fieri sic condita nec proprium saporem conservare, arculae fagineae vel etiam
tiliagineae, quales sunt, in quibus vestimenta forensia conduntur, huic rei
paulo ampliores praeparari debent, eaeque tabulato frigidissimo et siccissimo,
quo neque fumus neque taeter perveniat odor, conlocantur, deinde carta
substrata praedicta poma sic conponi, ut flosculi susum, pediculi deorsum
spectent, quemadmodum etiam in arbore nata sunt, et ne inter se, alterum ab
altero, contingantur. Item observandum est, ut unumquodque genus separatim
propriis arculis reponatur; nam cum una clausa sunt diversa genera, inter se
discordant et celerius vitiantur. Propter quod etiam conseminalium vinearum non
tam est firmum vinum quam si per se sincerum Amineum vel Apianum aut etiam
faecinium condideris. Verum, sicut supra dixi, cum diligenter mala fuerint
composita, operculis arcularum contegantur, et luto paleato linantur opercula,
ne introire spiritus possit.
ALITER.
Atque ea ipsa nonnulli, sicut in aliis generibus supra iam diximus,
populnea, quidam etiam abiegnea scobe interposita, mala custodiunt; haec tamen
poma non matura sed acerbissima legi debent.
|