Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER DUODECIMUS
    • VILICA.
      • Caput XLVIII. INULAE CURATIO.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput XLVIII. INULAE CURATIO.

Cum eius radicem mense Octobri, quo maxime matura est, e terra erueris, aspero linteolo, vel etiam cilicio, detergeto, quidquid harenae inhaerebit; deinde acutissimo cultello summatim eradito et, quae plenior radicula fuerit, pro modo crassitudinis in duas vel plures <partes> digiti longitudine diffindito; deinde ex aceto modice in caccabulo aeneo coquito ita, ne taleolae semicrudae sint. Post hoc in umbra triduo siccentur et ita in fideliam picatam recondantur, adiecto passo vel defruto, quod supernatet, spissamentoque cunelae inposito contectum vas pelliculetur.

ALITER CRUDAM INULAM CONDIRE.

 Cum radices eius eraseris, taleolas, ut supra, facito et in umbra triduo vel etiam quatriduo siccato, deinde siccatas in vasis sine pice, interiecta cunela, coicito; ius infundito, quod eam compositionem habeat, ut sex partibus aceti una pars sapae misceatur cum hemina salis cocti; eo iure macerentur taleolae, donec quam minimum amaritudinis resipiant. Postea exemptae iterum siccentur per dies quinque in umbra; tum crassamen vini faeculenti, nec minus, <si> sit, mulsi et utriusque eorum quartam partem boni defruti confundito in ollam, quae cum inferbuerit, taleolas inulae adicito et statim ab igne removeto ac rudicula lignea peragitato, donec perfecte refrigescant; postea transfundito in fideliam picatam, operculo tegito tumque pelliculato.

ALITER INULAM CONDIRE.

 Cum radiculas diligenter eraseris, minute concisas in muria dura macerato, donec amaritudinem dimittant; deinde effusa muria sorba quam optima et maturissima, semine detracto, contere et cum inula misce; tum sive passum seu quam optimum defrutum adicito et vas opturato.

ALITER.

 Quidam cum condiverunt inulam muriaque maceraverunt, exsiccant et malis cydoneis tritis, quae in defruto vel melle decoxerant, miscent atque ita superfundunt passum vel defrutum et vas operculatum pelliculant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License