Acerbam pauseam mense Septembri vel Octobri, dum adhuc vindemia est,
contundere; et aqua calida paululum maceratam exprime faeniculique seminibus et
lentisci cum cocto sale modice permixtam reconde in fideliam et mustum quam
recentissimum infunde; tum fasciculum viridis faeniculi superpositum merge, ut
olivae premantur et ius superemineat. Sic
curata oliva tertio die possis uti.
ALITER.
Albam pauseam vel orchitem vel radiolum vel regiam dum contundes,
primam quamque, ne decoloretur, in frigidam muriam demerge. Cuius cum tantum
paratae habueris, quantum satis fuerit implendae amphorae, faeniculi aridi
fasciculum substerne in imo; deinde viridis faeniculi semina et lentisci
destricta et purgata in urceolo habeto; tum exemptam de muria olivam exprimito
et permixtam praedictis seminibus in vas adicito; deinde, cum ad fauces
pervenerit eius, faeniculi aridi fasciculos superponito et ita recentis musti
duas partes et unam durae muriae permixtas adicito. Hac conditura compositis olivis toto anno
commode uteris.
ALITER.
Quidam olivam non contundunt sed acuta harundine insecant; idque
operosius quidem, sed melius est, quia haec candidior est oliva quam ea, quae
ex contusione livorem contrahit.
ALITER.
Alii sive contuderunt sive inliserunt olivas, modico sale cocto et
praedictis seminibus inmiscent, deinde sapam vel passum vel, si est facultas,
mellam infundunt. Mella
autem quomodo fiat, paulo ante hoc ipso libro praecepimus. Cetera omnia
similiter administrant.
Posias olivas vel regias
sine macula quam candidissimas manu stringito et eligito; deinde, substrato
faeniculo, in amphoram coicito, intermixtis seminibus lentisci nec minus
faeniculi, et, cum ad fauces vas repleveris, adicito muriam duram; tum,
spissamento facto de harundinum foliis, olivam premito, ut infra ius mersa sit,
et iterum infundito muriam duram, dum ad summum amphorae labrum perveniat. At
haec oliva per se parum iucunda est, sed ad eas condituras, quae lautioribus
mensis adhibentur, idonea maxime est: nam cum res exegit, de amphora promitur
et contusa recipit quamcumque volueris condituram. Plerumque tamen sectivum porrum
et rutam cum apio tenero et mentam minute concidunt et contusis olivis miscent,
deinde exiguum aceti piperati et plusculum mellis aut mulsi adiciunt oleumque
viride inrorant. Atque ita fasciculo apii viridis contegitur.
ALITER EX DULCI.
Quidam sic lectae olivae
in modios singulos ternas heminas salis permiscent et, adiectis seminibus
lentisci faeniculoque substrato, amphoram usque ad fauces replent olivis;
deinde aceto non acerrimo infundunt et, cum iam paene amphoram inpleverunt,
faeniculi spissamento deprimunt bacam et rursus acetum usque ad summum labrum
adiciunt; postea quadragesimo die omne ius defundunt et sapae vel defruti tres
partes cum aceti una permiscent et amphoram replent.
Est
et illa probata compositio, ut, cum in muria dura pausea alba utique
conmaturuerit, omne ius defundatur, et mixtis duabus partibus defruti cum aceti
una repleatur amphora. Eadem
conditura possit etiam regia conponi vel orchita.
ALITER ALBAE COLYMBADES SINE DULCI.
Quidam
unam partem muriae et duas aceti miscent eoque iure olivas poseas colymbadas
faciunt, quibus si per se quis uti velit, satis iucundas experietur, quamvis et
hae, cum exeunt de muria, condituram qualemcumque recipere possint.
Olivae
poseae, cum iam decolorantur, antequam mitescant, <cum> petiolis leguntur
et in oleo quam optimo servantur; haec maxime nota etiam post annum
repraesentat viridem saporem olivarum. Nonnulli etiam, cum de oleo exemerunt,
eas trito sale aspersas pro novis adponunt.
Est
et illud conditurae genus, quod in civitatibus Graecis plerumque usurpatur,
idque vocant epityrum: oliva pausea vel orchita, cum primum ex albo decoloratur
fitque luteola, sereno caelo manu destringitur et in cannis uno die sub umbra
expanditur et, si qui adhaerent pediculi foliaque aut surculi, leguntur;
postero die cribratur et novo fisco inclusa prelo supponitur vehementerque
premitur, ut exsudet, quantulumcumque habet amurcae. Patimur autem nonnumquam
tota nocte et postero die pondere pressam bacam velut exsaniari; tum, resolutis
corticulis, eximimus eam, et in singulos modios olivae triti salis cocti
singulos sextarios infundimus, itemque lentisci semen rutaeque et faeniculi
folia sub umbra siccata, quanta satis videntur, concisa minute admiscemus;
patimurque horis tribus, dum aliquatenus baca salem conbibat; tum superfundimus
boni saporis oleum, ita ut obruat olivam, et faeniculi aridi fasciculum
deprimimus, ut ius supernatet. Huic autem conditurae vasa nova fictilia sine
pice praeparantur; quae ne possint oleum sorbere, tamquam olivariae metretae
imbuuntur liquida gummi et adsiccantur.
|