Sequitur autem frigus hiemis, per quod olivitas, sicut vindemia, curam
vilicae repetit. Prius itaque, quia iam inchoavimus, de condituris olivarum
praecipiemus, ac statim conficiendi olei rationem subiciemus.
Pauseae bacae vel orchitae, nonnullis regionibus etiam Naeviae,
conviviorum epulis praeparantur; has igitur, cum iam nigruerint nec adhuc tamen
permaturae fuerint, sereno caelo destringere manu convenit lectasque cribrare
et secernere, quaecumque maculosae, vitiosae minorisve incrementi videbuntur.
Deinde in singulos modios olivae salis integri ternas heminas adicere et in
vimineos qualos confundere et, superposito copioso sale, ita uti olivam
contegat, XL dies pati consudescere atque omnem amurcam exstillare; postea in
alveum diffundere mundaque spongea salem, ne perveniat, detergere; tum in vas
adicere et sapa vel defruto amphoram replere, superposito spissamento aridi
faeniculi, quod olivam deprimat. Plerique tamen tres partes defruti aut mellis et unam
miscent aceti, aliqui duas partes et unam aceti, et eo condiunt iure.
ALITER.
Quidam cum olivam nigram legerunt, eadem portione, qua supra, salliunt et
sic collocant in qualis, ut, inmixtis seminibus lentisci, alterna tabulata
olivarum et similiter deinde salis, tum iterum olivarum et similiter supra
salis usque in summum componant. Deinde post XL dies, cum oliva quicquid habuit
amurcae exsudavit, in alveum defundunt et iam cribratam separant ab seminibus
lentisci, spongiaque detergent, ne quid adhaereat salis, tum in amphoram
confundunt, adiecto defruto vel sapa vel etiam mella, si est copiosa, ceteraque
similiter faciunt.
In singulos modios olivae singulos sextarios maturi seminis
lentisci et ternos cyathos seminis faeniculi, si id non est, ipsum faeniculum
concisum, quantum satis videbitur, adici oportet; deinde in singulis modis
olivarum salis cocti sed non moliti ternas heminas admisceri et ita in amphoris
condi; easque fasciculis faeniculi obturari et cottidie per terram volutari,
deinde tertio quoque aut quarto die, quidquid amurcae inest, emitti; post XL
dies in alveum diffundi et a sale tantummodo separari, sicut non spongea
detergantur olivae sed ita, ut erunt exemptae, maximis salis micis in amphoram
condantur et, spissamentis inpositis, ad usus in cellam reponantur.
Maturam olivam in muria factam colymbadem de muria tollito, spongea
tergeto; dein canna viridi scindito duobus vel tribus locis et triduo in aceto
habeto, quarto die spongia extergeto, in vas, id est in urceum aut caccabum
novum, mittito, substrato apio et modica ruta. Concis deinde pleno vase olivis
inmitte defrutum usque ad os; lauri turiones in hoc vas mittito, ut olivas
deprimant; post dies XX utere.
|