Oliva nigra maturissima sereno
caelo legitur eaque sub umbra uno die in cannis porrigitur, et quaecumque est
vitiosa baca separatur. item si qui adhaeserunt pediculi, adimuntur foliaque
<et> surculi quicumque sunt intermixti, eliguntur. Postero die diligenter
cribratur, ut, si quid inest stercoris, separetur. Deinde integra oliva novo
fisco includitur et prelo subicitur, ut tota nocte exprimatur. Postero die
inicitur quam mundissimis molis suspensis, ne nucleus frangatur, et, cum est in
samsam redacta, tunc sal coctus tritusque manu permiscetur cum ceteris aridis
condimentis; haec sunt autem careum, cyminum, semen faeniculi, anesum
Aegyptium. Sat erit autem totidem heminas salis adicere, quot sunt modi
olivarum, et oleum superfundere, ne exarescat; idque fieri debebit, quotiensque
videbitur adsiccari. Nec dubium est, quin optimi saporis sit, quae ex oliva
posia facta est. Ceterum supra duos menses sapor eius non permanet integer.
Videntur autem alia genera huic rei magis esse idonea, sicut Liciniae et
Culminiae, verumtamen habetur praecipua in hos usus olea Calabrica, quam quidam
propter similitudinem oleastellum vocant.
|