Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER DUODECIMUS
    • VILICA.
      • Caput LII. DE OLEO CONFICIENDO.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LII. DE OLEO CONFICIENDO.

Media est olivitas plerumque initium mensis Decembris: nam et ante hoc tempus acerbum oleum conficitur, quod vocatur aestivum, et circa hunc mensem viride premitur, deinde postea maturum; sed acerbum oleum facere patris familiae rationibus non conducit, quoniam exiguum fluit, nisi si baca tempestatibus in terram decidit et necesse est eam sublegere, ne a domesticis pecudibus ferisve consumatur. Viridis autem notae conficere vel maxime expedit, quoniam et satis fluit et pretio paene duplicat domini reditum. Sed si vasta sunt oliveta, necesse est aliqua pars eorum maturo fructui reservetur. Locus autem, in quo confici oleum debet, etiam descriptus est priore volumine; pauca tamen ad rem pertinentia commemoranda sunt, quae prius omiseram. Tabulatum, quo inferatur olea, necessarium est, quamvis praeceptum habeamus uniuscuiusque diei fructus molis et prelo statim subiciatur. Verumtamen, quia interdum multitudo bacae torculariorum vincit laborem, sit [laborem] oportet pensile horreum, quo inportentur fructus, idque tabulatum simile esse debet granario et habere lacusculos tam multos, quam postulabit modus olivae, ut separetur et seorsum reponatur uniuscuiusque diei coactura. Horum lacusculorum solum lapide vel tegulis oportet consterni et ita declive fieri, ut celeriter omnis umor per canales aut fistulas defluat; nam est inimicissima oleo amurca; quae si remansit in baca, saporem olei corrumpit. Itaque, cum lacus, quemadmodum diximus, exstruxeris, asserculos inter se distantes semipedalibus spatiis supra solum ponito et cannas diligenter spisse textas inicito, ita ut ne bacam transmittere queant et olivae pondus possint sustinere. Iuxta omnis autem lacusculos ea parte, qua defluet amurca, sub ipsis fistulis in modum fossularum concavum pavimentum vel canalem lapideum esse oportebit, in quo consistat et unde exhauriri possit quidquid defluxerit; praeterea lacus vel dolia praeparata sub tecto haberi oportebit, quae seorsum recipiant sui cuiusque generis amurcam, sive quae sincera fluxerit, sive etiam quae salem receperit; nam utraque usibus plurimis idonea est. Oleo autem conficiendo molae utiliores sunt quam trapetum, trapetum quam canalis et solea. Molae quam facillimam patiuntur administrationem, cum pro magnitudine bacarum vel summitti vel etiam elevari possint, ne nucleus, qui saporem olei vitiat, confringatur. Rursus trapetum plus operis faciliusque quam solea et canalis efficit. Est et organum erectae tribulae simile, quod tudicula vocatur, idque non incommode opus efficit, nisi quod frequenter vitiatur et, si bacae plusculum ingesseris, inpeditur. Pro conditione tamen et regionum consuetudine praedictae machinae exercentur, sed est optima molarum, tum etiam trapeti. Haec, antequam de oleo conficiendo dissererem, praefari necesse habui. Nunc ad ipsam rem veniendum est, quamquam multa omissa sint, quae sicut ante vindemiam, sic et ante olivitatem praeparanda sunt, tamquam lignorum copia, quae multo ante apportanda est, ne, cum res desideraverit, opere avocentur, tum scalae, corbulae decemmodiae, trimodiae, satoriae, quibus destricta baca suscipitur, fisci, funes cannabini vel spartei, conchae ferreae, quibus depletur oleum, opercula, quibus vasa olearia conteguntur, spongeae maiores et minores, urcei, quibus oleum progeritur, cannae tegetes, quibus oliva excipitur, et si qua sunt alia, quae nunc memoriam meam fugiunt. Haec omnia multo plura esse debent, quoniam in usu depereunt et pauciora fiunt; quorum si quid suo tempore defuerit, opus intermittetur. Sed iam, quod pollicitus sum, exsequar.

DE OLEO VIRIDI CONFICIENDO.

Cum primum bacae variare coeperint et iam quaedam nigrae fuerint, plures tamen albae, sereno caelo manibus destringi olivam oportebit et, substratis tegetibus aut cannis, cribrari et purgari; tum diligenter emundatam protinus in torcular deferri et integram in fiscis novis includi prelisque subici, ut, quantum possit, paulisper exprimatur. Postea, resolutis torculis, emoli debebunt, adiectis binis sextariis integri salis <in> singulos modios, et aut regulis, si consuetudo erit regionis, aut certe novis fiscis samsae exprimi. Quod deinde primum defluxerit in rotundum labrum - nam id melius est quam plumbeum quadratum vel structile gemellar - protinus capulator depleat et in fictilia labra, huic usui praeparata, defundat. Sint autem in cella olearia tres labrorum ordines, ut unus primae notae, id est primae pressurae, oleum recipiat, alter secundae, tertius tertiae; nam plurimum refert non miscere iterationem, multoque minus tertiationem, cum prima pressura, quoniam longe melioris saporis est, quod minore vi preli, quasi lixivum, defluxerit. Cum deinde paulum in labris primis constiterit oleum, eliquare id capulator in secunda labra debebit et deinde in sequentia usque ad ultima. Nam quanto saepius translatione ipsa ventilatur et quasi exercetur, tanto fit liquidius et amurca liberatur. Sat erit autem in singulis ordinibus tricena componi labra, nisi si vasta fuerint oliveta et maiorem numerum desideraverint. Quod si frigoribus oleum cum amurca congelabitur, plusculo sale cocto utique utendum erit; ea res resolvit oleum et separat ab omni vitio. Neque verendum est, ne salsum fiat; nam quantumcumque adieceris salis, nihilominus saporem non recipit oleum. Solet autem ne sic quidem resolvi, cum maiora frigora incesserunt; itaque nitrum torretur et contritum inspargitur et conmiscetur; ea res eliquat amurcam. Quidam quamvis diligentes olearii bacam integram prelo non subiciunt, quod existimant aliquid olei deperire; nam cum preli pondus accepit, non sola exprimitur amurca, sed et aliquid secum pinguedinis attrahit. Illud autem in totum praecipiendum habeo, ut neque fumus neque fuligo, quamdiu viride oleum conficitur, in torcular admittatur aut in cellam oleariam: nam est utraque res inimica huic rei. Peritissimique olearii vix patiuntur ad unam lucernam opus fieri, quapropter ad eum statum caeli et torcular et cella olearia constituenda est, qui maxime a frigidis ventis aversus est, ut quam minime vapor ignis desideretur. Dolia autem et seriae, in quibus oleum reponitur, non tantum eo tempore curanda sunt, cum fructus necessitas cogit, sed ubi fuerint a mercatore vacuata, confestim vilica debet adhibere curam, ut, si quae faeces aut amurcae in fundis vasorum subsederint, statim emundentur et non calidissima lixiva, ne vasa ceram remittant, semel atque iterum eluantur, deinde aqua tepida leviter manibus defricentur et saepius eluantur, atque ita spongia omnis umor adsiccetur. Sunt qui cretam figularem in modum liquidae faecis aqua resolvant et, cum vasa laverint, hoc quasi iure intrinsecus oblinant et patiantur arescere; postea, cum res exigat, alii pura aqua, nonnulli prius amurca, deinde aqua vasa perluunt et adsiccant; tum considerant, numquid ceram novam dolia desiderent: nam fere sexta quaque olivitate cerari oportere antiqui dixerunt. Quod fieri posse non intellego: nam quemadmodum nova vasa, si calefiant, liquidam ceram facile recipiant, sic vetera non crediderim propter olei sucum ceraturam pati. Quam tamen et ipsam ceraturam nostrorum temporum agricolae repudiaverunt existimaveruntque satius esse nova dolia liquida gummi perluere siccataque subfumigare alba cera, ne pallorem aut malum odorem capiant. Eamque suffitionem semper faciendam iudicant, quotiensque vel nova vel vetera vasa curantur <et> oleo novo praeparantur. Multi cum semel nova dolia vel serias crasse gummi liverunt, una in perpetuum gummitione contenti sunt; et sane, quae semel oleum testa conbibit, iam alteram gummitionem non recipit: respuit enim olei pinguitudo talem materiam, qualis est gummis.

OLEUM MATURUM QUEMADMODUM BONI FIAT SAPORIS.

Post mensem Decembrem circa Kalendas Ianuarias eadem ratione, qua superius, destringenda erit olea et statim exprimenda; nam si reposita in tabulatum fuerit, celeriter concalescet, quoniam hiemalibus pluviis amurcae plus concipit, quae est contraria huic rei. Cavendum est itaque, ne fiat oleum cibarium, quod uno modo vitari poterit, si protinus inlata de agro baca conmolita et expressa ceteraque sic administrata fuerint, ut supra diximus. Plerique agricolarum crediderunt, si sub tecto baca deponatur, oleum in tabulato crescere, quod tam falsum est quam in area frumenta grandescere. Idque mendacium vetus ille Porcius Cato sic refellit. Ait enim in tabulato conrugari olivam minoremque fieri; propter quod, cum facti unius mensuram rusticus sub tecto reposuerit et post multos dies eam molere voluerit, oblitus prioris mensurae, quam intulerat, ex alio acervo, similiter seposito, quantumcumque mensurae defuit, supplet; eoque facto videntur plus semivietae quam recentes bacae reddere, cum longe plures modios acceperit. Attamen, ut maxime id verum esset, nihilominus ex pretio viridis olei plus quam multitudine mali nummorum contrahitur. Sed et Cato dicit: nec sic quidem quidquam ponderis aut mensurae oleo accedit, si portionem velis in factum adiectae bacae conputare [non proventum, sed detrimentum sentiens]. Quapropter dubitare non debemus lectam olivam primo quoque tempore conmolere preloque subicere. De cibario oleo conficiendo. Nec ignoro etiam cibarium oleum esse faciendum; nam ubi vel exesa vermiculis oliva decidit, vel tempestatibus et pluviis in lutum defluxit, ad praesidium aquae calidae decurritur; aenumque calefieri debet, ut inmundae bacae eluantur; sed id non ferventissima fieri oportet verum modice calida, quo commodior gustus olei fiat: nam si excoctus est, etiam vermiculorum ceterarumque immunditiarum saporem trahit. Sed cum fuerit oliva elota, reliqua, sicut supra praecepimus, fieri debebunt. Fiscis autem non isdem probum et cibarium oleum premi oportebit: nam veteres ad caducam olivam, novi autem ordinario aptari oleo, semperque, cum expresserint facta, statim ferventissima debent aqua bis aut ter elui, deinde, si sit profluens, inpositis lapidibus, ut pondere pressi detineantur, inmergi, vel, si nec flumen est, in lacu aut in piscina quam purissimae aquae macerari et postea virgis verberari, ut sordes faecesque dedicant, et iterum elui siccarique.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License