Quamvis non erat huius temporis
olei gleucini compositio, tamen huic parti voluminis reservata est, ne parum
opportune vini conditionibus interponeretur. Hac autem ratione confici debet:
vas oleare quam maximum et aut novum aut certe bene solidum praeparari oportet,
deinde per vindemiam musti quam optimi generis et quam recentissimi sextarios
LX cum olei pondo LXXX in id confundi, tum aromata non cribrata, sed ne minute
quidem contusa, verum leviter confracta in reticulum iunceum aut linteum adici
et ita [cum saxi pondusculo] in olei atque musti praedictum modum demitti. Sint
autem his portionibus pensata ea, quae infra subicimus: calami, schoeni,
cardamomi, xylobalsami, corticis de palma, faeni Graeci vetere vino macerati et
postea siccati atque etiam torrefacti, iunci radicis, tum etiam iridis Graecae
nec minus anesi Aegyptii; pari pondere, id est uniuscuiusque libram et
quadrantem, ut supra diximus, reticulo inclusa demittito et metretam linito;
post septimum diem aut nonum apertae metretae, si quid faecis aut spurcitiae
faucibus inhaerebit, manu eximito et detergito, deinde oleum eliquato novisque
vasis recondito. Mox reticulum eximito et aromata in pila quam mundissime
contundito tritaque in eandem metretam reponito et tantundem olei, quantum
prius, infundito et opturato, in sole ponito, post septimum diem oleum depleto
et, quod est reliquum musti, picato cado recondito; nam id si non exacuerit,
medicamentum dabitur potandum inbecillis bubus et cetero pecori. Oleum autem
secundarium non insuavis odoris cotidianam unctionem praebere poterit dolore
nervorum laborantibus.
|