Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER DUODECIMUS
    • VILICA.
      • Caput LVI. RAPORUM CONDITURA.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput LVI. RAPORUM CONDITURA.

Rapa quam rotundissima sumito, eaque, si sunt lutosa, detergito, et summam cutem novacula decerpito; deinde, sicut consueverunt salgamarii, decusatim ferramento lunato incidito, sed caveto, ne usque ad imum praecidas rapa. Tum salem inter incisuras raporum non nimium minutum adspergito et rapa in alveo aut seria conponito, et, sale plusculo inspersa, triduo sinito, dum exsudent. Post tertium diem mediam fibram rapi gustato, si receperit salem; deinde, cum videbitur satis recepisse, [et] exemptis omnibus singula suo sibi iure eluito; vel, si non multum liquoris fuerit, muriam duram adicito et ita eluito et postea in quadratam cistam vimineam, quae neque [non] spisse, solide tamen et crassis viminibus contexta sit, rapa conponito. Deinde sic aptatam tabulam superponito, ut usque ad fundum, si res exigat, intra cistam deprimi possit. Cum eam tabulam sic aptaveris, gravia pondera superponito et sinito nocte tota et uno die siccari; tum in dolio picato fictili vel in vitreo conponito et sic infundito sinapi, ut a iure contegantur.

NAPORUM CONDITURA.

 Napi quoque, sed integri, si minuti sunt, maiores autem insecti, eodem iure, quo rapa, condiri possunt; sed curandum est, ut haec utraque, antequam caulem agant et cymam faciant, dum sunt tenera, conponantur.

ALITER.

 Napos minutos integros, aut rursus amplos in tres aut quattuor partes divisos, in vas coicito et aceto infundito. Salis quoque cocti unum sextarium in congium aceti adicito; post tricensimum diem uti poteris.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License