Addito in mortarium satureiam, mentam, rutam, coriandrum, apium, porrum
sectivum aut, si id non erit, viridem cepam, folia lactucae, folia erucae,
thymum viride, [vel] nepetam, tum etiam viride puleium et caseum recentem et
salsum. Ea omnia pariter
conterito acetique piperati exiguum permisceto; hanc mixturam cum in catillo
composueris, oleum superfundito.
ALITER.
Cum viridia, quae supra dicta sunt, contriveris, nuces iuglandes
purgatas, quantum satis videbitur, interito acetique piperati exiguum
permisceto et oleum infundito.
ALITER.
Sesamum leviter torrefactam cum his viridibus, quae supra dicta sunt,
conterito; item aceti piperati exiguum permisceto, tum supra oleum
superfundito.
ALITER.
Caseum Gallicum vel cuiuscumque notae volueris minutatim concidito
et conterito nucleosque pineos, si eorum copia fuerit, si minus, nuces
avellanas torrefactas, adempta cute, vel amygdalas eaque, <quae> supra,
condimenta pariter misceto acetique piperati exiguum adicito et permisceto
compositumque oleo superfundito.
ALITER.
Si condimenta viridia non erunt, puleium aridum vel thymum vel
origanum vel aridam satureiam cum caseo conterito acetumque piperatum et oleum
adicito. Possunt tamen haec
arida, si reliquorum non sit potestas, etiam singula caseo misceri.
Piperis albi, si sit, si minus, nigri unciae tres, apii seminis unciae
duae, laseris radicis, quod silphion Graeci vocant, sescunciam, casei
sextantem; haec contusa et cribrata melli permisceto et in olla nova servato;
deinde, cum exegerit usus, quantulumcumque ex eo videbitur, aceto et garo
diluito.
ALITER.
Ligustici unciam, passae uvae, detractis vinaceis, sextantem,
mentae aridae sextantem, piperis albi vel nigri quadrantem; haec, si maiorem
inpensam vitabis, possunt melli admisceri et ita servari. At si pretiosius
oxyporum facere voles, haec eadem cum superiore compositione miscebis et ita in
usum repones; quod si etiam Syriacum lasar habueris, pro silphio melius adicies
pondo semunciam. Clausulam peracti operis mei, Publi Silvine, non alienum puto
indicem lecturis, si modo fuerint qui dignentur ista cognoscere, nihil
dubitasse me paene infinita esse, quae potuerint huic inseri materiae, verum
ea, quae maxime videbantur necessaria, memoriae tradenda censuisse. Nec tamen
capit hominis natura cunctarum rerum prudentiam: nam etiam quicumque sunt
habiti mortalium sapientissimi, multa scisse dicuntur, non omnia.
|