Modus
autem membrorumque numerus aptetur universo consepto, et dividatur in tres
partes, urbanam, rusticam et fructuariam. Urbana rursus in hiberna et aestiva
sic digeratur, ut spectent hiemalis temporis cubicula brumalem orientem,
coenationes aequinoctialem occidentem. Rursus aestiva cubicula spectent
meridiem aequinoctialem, sed coenationes eiusdem temporis prospectent hibernum
orientem. Balnearia occidenti aestivo advertantur, ut sint post meridiem et
usque in vesperum illustria. Ambulationes meridiano aequinoctiali subiectae
sint, ut hieme plurimum solis et aestate minimum recipiant. At in rustica parte magna et alta culina
ponetur, ut et contignatio careat incendii periculo, et in ea commode
familiares omni tempore anni morari queant. Optime solutis servis cellae
meridiem aequinoctialem spectantes fient; vinctis quam saluberrimum
subterraneum ergastulum, plurimis idque angustis illustratum fenestris, atque a
terra sic editis, ne manu contingi possint. Pecudibus fient stabula, quae neque
frigore neque calore infestentur. Domitis armentis duplicia bubilia sint,
hiberna atque aestiva. Ceteris autem pecoribus, quae intra villam esse
convenit, ex parte tecta loca, ex parte sub dio parietibus altis circumsaepta,
ut illic per hiemem, hic per aestatem sine violentia ferarum conquiescant. Sed
omnia stabula sic ordinentur, ne quis humor influere possit: et ut quisque ibi
conceptus fuerit, quam celerrime dilabatur, ut nec fundamenta parietum
corrumpantur, nec ungulae pecudum. Lata bubilia esse oportebit pedes decem vel
minime novem: quae mensura et ad procumbendum pecori et iugario ad circumeundum
laxa ministeria praebeat. Non altius edita esse praesepia convenit, quae ut bos
aut iumentum sine incommodo stans vesci possit. Villico iuxta ianuam fiat
habitatio, ut intrantium exeuntiumque conspectum habeat. Procuratori supra
ianuam ob easdem causas: et is tamen villicum observet ex vicino; sitque
utrique proximum horreum, quo conferatur omne rusticum instrumentum; et intra
id ipsum clausus locus, quo ferramenta condantur. Bubulcis pastoribusque cellae
ponantur iuxta sua pecora, ut ad eorum curam sit opportunus excursus. Omnes tamen
quam proxime alter ab altero debent habitare, ne villici diversas partes
circumeuntis sedulitas distendatur, et ut inter se diligentiae et negligentiae
cuiusque testes sint. Pars autem fructuaria dividitur in cellam oleariam,
torculariam, cellam vinariam, defrutariam, fenilia paleariaque et apothecas et
horrea, ut ex iis quae sunt in plano, custodiam recipiant humidarum rerum
tamquam vini aut olei venalium; siccae autem res congerantur tabulatis, ut
frumenta, foenum, frondes, paleae ceteraque pabula. Sed granaria, ut dixi,
scalis adeantur, et modicis fenestellis aquilonibus inspirentur. Nam ea caeli
positio maxime frigida et minime humida est; quae utraque perennitatem conditis
frumentis afferunt. Eadem ratio est <quae> in plano sitae vineariae
cellae, quae submota procul esse debet a balineis, furno, sterquilinio reliquisque
immunditiis tetrum odorem spirantibus: nec minus a cisternis aquisque
salientibus, quibus extrahitur humor, qui vinum corrumpit. Neque me praeterit,
sedem frumentis optimam quibusdam videri horreum camara contectum, cuius solum
terrenum prius quam consternatur, perfossum et amurca recenti non salsa
madefactum, velut Signinum opus pilis condensatur. Tum deinde cum exaruit,
simili modo pavimenta testacea, quae pro aqua receperint amurcam mixta calci et
arenae, supersternuntur, et magna vi paviculis inculcantur atque expoliuntur,
omnesque parietum et soli iuncturae testaceis pulvinis fibulantur. Quoniam fere
cum in his partibus aedificia rimas egerunt, cava praebent et latebra
subterraneis animalibus. Sed et lacubus distinguuntur granaria, ut separatim
quaeque legumina ponantur. Parietes
oblinuntur amurca subacto luto, cui pro paleis admista sunt arida oleastri,
vel, si ea non sunt, oleae folia. Deinde cum praedictum tectorium inaruit,
rursus amurca respergitur, qua siccata frumentum infertur. Ea res ab noxa
curculionum et similium animalium commodissime videtur conditas fruges
defendere; quae nisi diligenter repositae sint, celeriter ab eis consumuntur.
Sed id genus horrei, quod scripsimus, nisi [sit in] sicca positione villae,
quamvis granum robustissimum corrumpit situ: qui si nullus adsit, possunt etiam
defossa frumenta servari, sicut transmarinis quibusdam provinciis, ubi puteorum
in modum, quos appellant siros, exhausta humus, editos a se fructus recipit. Sed nos in
nostris regionibus, quae redundant uligine, magis illam positionem pensilis
horrei, et hanc curam pavimentorum et parietum probamus. Quoniam, ut rettuli,
sic emunita sola et latera horreorum prohibent curculionem. Quod genus exitii
cum incidit, multi opinantur arceri posse, si exesae fruges in horreo
ventilentur, et quasi refrigerentur. Id autem falsissimum est: neque enim hoc
facto expelluntur animalia, sed immiscentur totis acervis; qui si maneant
immoti, summis tantum partibus infestantur, quoniam infra mensuram palmi non
nascitur curculio; longeque praestat id solum, quod iam vitiatum est, quam
totum periculo subicere. Nam cum exiget usus, facile est, eo sublato, quod
vitiatum erit, integro inferiore uti. [Sed] haec, etsi extrinsecus, non tamen
intempestive videor hoc loco rettulisse. Torcularia praecipue cellaeque
oleariae calidae esse debent, quia commodius omnis liquor vapore solvitur, ac
frigoribus magis constringitur. Oleum, quod minus provenit, si congelatur,
fracescet. Sed ut calore naturali est opus, qui contingit positione caeli et
declinatione, ita non est opus ignibus aut flammis, quoniam fumo et fuligine
sapor olei corrumpitur. Propter quod torcular debet a meridiana parte
illustrari, ne necesse habeamus ignes lucernamque adhibere, cum premitur olea.
Cortinale ubi defrutum fiat, nec angustum nec obscurum sit, ut sine incommodo
minister, qui sapam decoquet, versari possit. Fumarium quoque, quo materia, si non sit iampridem caesa,
festinato siccetur, in parte rusticae villae fieri potest iunctum rusticis
balneis. Nam eas quoque refert esse, in quibus familia, sed tantum feriis,
lavetur. Neque enim corporis robori convenit frequens usus earum. Apothecae
recte superponentur his locis, unde plerumque fumus exoritur; quoniam vina
celerius vetustescunt, quae fumi quodam tenore praecoquem maturitatem trahunt. Propter quod
et aliud tabulatum esse debebit, quo amoveantur, ne rursus nimia suffumatione
medicata sint. Quod ad villae pertinet situm partiumque eius dispositionem,
satis dictum est. Circa villam deinceps haec esse oportebit: furnum et
pistrinum quantum futurus numerus colonorum postulaverit; piscinas minimum
duas: alteram, quae anseribus ac pecoribus serviat, alteram, in qua lupinum,
vimina et virgas atque alia, quae sunt usibus nostris apta, maceremus. Sterquilinia quoque duo sint: unum, quod
nova purgamenta recipiat, et in annum conservet; alterum, ex quo vetera
vehantur. Sed utrumque more piscinarum devexum leni clivo; et exstructum
pavitumque solum habeant, ne humorem transmittant. Plurimum enim refert, non
adsiccato succo fimum vires continere, et assiduo macerari liquore, ut si qua
interiecta sint stramentis aut paleis spinarum vel graminum semina, intereant,
nec in agrum exportata segetes herbidas reddant. Ideoque periti rustici,
quicquid ovilibus stabulisque conversum progesserunt, superpositis virgeis
cratibus tegunt, nec arescere ventis sinunt, aut solis incursu patiuntur exuri.
Area, si competit, ita constituenda est, ut vel a domino vel certe a
procuratore despici possit. Eaque optima est silice constrata, quod et celeriter
frumenta deteruntur, non cedente solo pulsibus ungularum tribularumque, et
eadem ventilata mundiora sunt, lapillisque carent et glaebulis, quas per
trituram fere terrena remittit area. Huic autem nubilarium applicari debet,
maximeque in Italia, propter inconstantiam caeli, quo collata semitrita
frumenta protegantur, si subitaneus imber incesserit. Nam in transmarinis
quibusdam regionibus, ubi aestas pluvia caret, supervacuum est. Pomaria quoque
et hortos oportet saepto circumdari, et esse in propinquo, atque in ea parte,
quo possit omnis stercorata colluvies cortis balineorumque et oleis expressa
amurcae sanies influere. Nam eiusmodi quoque laetatur alimentis et olus et arbor.
|