His omnibus ita vel acceptis vel compositis, praecipua cura domini
requiritur, cum in ceteris rebus, tum maxime in hominibus. Atque hi vel coloni vel servi sunt,
soluti aut vincti. Comiter agat cum colonis, facilemque se praebeat. Avarius
opus exigat quam pensiones, quoniam et minus id offendit, et tamen in universum
magis prodest. Nam ubi sedulo colitur ager, plerumque compendium, numquam (nisi
si caeli maior vis aut praedonis accessit) detrimentum affert, eoque
remissionem colonus petere non audet. Sed nec dominus in unaquaque re, cum
colonum obligaverit, tenax esse iuris debet, sicut in diebus pecuniarum, ut
lignis et ceteris parvis accessionibus exigendis, quarum cura maiorem molestiam
quam impensam rusticis licet. Nec sane est vindicandum nobis quidquid licet. Nam
summum ius antiqui summam putabant crucem. Nec rusus in totum remittendum, quoniam vel optima nomina
non appellando fieri mala fenerator Alphius dixisse verissime fertur. Sed et
ipse nostra memoria veterem consularem virumque opulentissimum L. Volusium
asservantem audivi, [patris familias] felicissimum fundum esse, qui colonos
indigenas haberet, et tamquam in paterna possessione natos iam inde a cunabulis
longa familiaritate retineret. Ita certe mea fert opinio, rem malam esse
frequentem locationem fundi; peiorem tamen urbanum colonum, qui per familiam
mavult agrum quae per se colere. Saserna dicebat ab eiusmodi homine fere pro
mercede litem reddi. Propter quod operam dandam esse, ut et rusticos et eosdem
assiduos colonos retineamus, cum aut nobismetipsis non licuerit, aut per
domesticos colere non expedierit; quod tamen non evenit, nisi in his
regionibus, quae gravitate caeli solique sterilitate vastantur. Ceterum cum
mediocris adest et salubritas et terrae bonitas, numquam non ex agro plus sua
cuique cura reddidit quam coloni; nonnumquam etiam villici, nisi si maxima vel
neglegentia servi vel rapacitas intervenit. Quae utraque peccata plerumque
vitio domini vel committi vel foveri nihil dubium est; cum liceat aut cavere,
ne talis praeficiatur negotio, aut iam praepositus ut submoveatur curare. In
longinquis tamen fundis, in quos non est facilis excursus patris familias, cum
omne genus agri tolerabilius sit sub liberis colonis quam sub villicis servis
habere, tum praecipue frumentarium, quem et minime (sicut vineas aut arbustum)
colonus evertere potest, et maxime vexant servi, qui boves elocant, eosdemque
et cetera pecora male pascunt, nec industrie terram vertunt, longeque plus
imputant seminis iacti quam quod severint; sed nec quod terrae mandaverint sic
adiuvant, ut recte proveniat, idque cum in aream contulerunt, per trituram
cotidie minuunt vel fraude vel negligentia. Nam et ipsi
diripiunt, et ab aliis furibus non custodiunt. Sed nec conditum
cum fide rationibus inferunt. Ita fit ut et actor et familia peccent, et ager saepius
infametur. Quare talis
generis praedium, si, ut dixi, domini praesentia cariturum est, censeo
locandum.
|