Proxima est cura de servis, cui quemque officio praeponere conveniat,
quosque et qualibus operibus destinare. Igitur praemoneo ne villicum ex eo
genere servorum, qui corpore placuerunt, instituamus; ne ex eo quidem ordine,
qui urbanas ac delicatas artes exercuerit. Socors et somniculosum genus id
mancipiorum, otiis, campo, circo, theatris, aleae, popinae, lupanaribus
consuetum, numquam non easdem ineptias somniat, quas cum in agriculturam
transtulit, non tantum in ipso servo, quantum in universa re detrimenti dominus
capit. Eligendus est rusticis operibus ab infante duratus et inspectus
experimentis. Si tamen is non erit, de iis praeficiatur, qui servitutem
laboriosam toleraverunt. Iamque is transcenderit aetatem primae iuventae,
necdum senectutis attigerit. Illa,
ne [et] auctoritatem detrahat ad imperium, cum maiores dedignentur parere
adulescentulo; haec, ne laboriosissimo succumbat operi. Mediae igitur sit
aetatis et firmi corporis, peritus rerum rusticarum, aut certe maximae curae,
quo celerius addiscat. Nam non est nostri negotii alterum imperare et alterum
docere. Neque enim recte opus exigere valet, qui, quid aut qualiter faciendum sit,
ab subiecto discit. Potest etiam illitteratus, dummodo tenacissimae sit
memoriae, rem satis commode administrare. Eiusmodi villicum Cornelius Celsus
ait saepius nummos domino quam librum afferre, quia nescius litterarum vel ipse
minus possit rationes confingere, vel per alium propter conscientiam fraudis
timeat. Sed qualicumque villico contubernalis mulier assignanda est, quae contineat
eum, et in quibusdam rebus tamen adiuvet. Eidemque actori praecipiendum est, ne
convictum cum domestico, multoque minus cum extero habeat. Nonnumquam tamen
eum, quem assidue sedulum et fortem in operibus administrandis cognoverit,
honoris causa mensae suae die festo dignetur adhibere. Sacrificia nisi ex praecepto domini ne
fecerit. Aruspices sagasque, quae utraque genera vana superstitione rudis
animos ad impensas ac deinceps ad flagitia compellunt, ne admiserit; neque
urbem neque ullas nundinas noverit, nisi emendae vendendaeve pertinentis ad se
rei causa. Villicus enim, quod ait Cato, ambulator esse non debet nec egredi terminos,
nisi ut addiscat aliquam culturam; et hoc si ita in vicino est, ut cito remeare
possit. Semitas novosque limites in agro fieri ne patiatur; neve hospitem nisi
amicum familiaremque domini necessarium receperit. Ut ab his arcendus, ita
exhortandus est ad instrumenti ferramentorumque curam; ut duplicia, quam
numerus servorum exigit, refecta et reposita custodiat, ne quid a vicino
petendum sit; quia plus in operis servorum <avocandis> quam in pretio
rerum eiusmodi consumitur. Cultam vestitamque familiam magis utiliter quam
delicate habeat, munitamque diligenter a vento, frigore pluviaque; quae cuncta
prohibentur pellibus manicatis, centonibus confectis vel sagis cucullis. Id si
fiat, nullus dies tam intolerabilis est, quo non sub divo moliri aliquid possit.
Nec tantum operis agrestis sit artifex, sed et animi, quantum servile patitur
ingenium, virtutibus instructus, ut neque remisse neque crudeliter imperet;
semperque aliquos ex melioribus foveat, parcat tamen etiam minus bonis; ita ut
potius timeant eius severitatem, quam crudelitatem detestentur. Id contingere
poterit, si maluerit custodire subiectos, ne peccent, quam negligentia sua
committere, ut puniat delinquentes. Nulla est autem maior vel nequissimi
hominis custodia, quam operis exactio, ut iusta reddantur, ut villicus semper
se repraesentet. Sic enim et magistri singulorum officiorum sedulo munia sua
exsequentur, et ceteri post defatigationem operis quieti ac somno potius quam
deliciis operam dabunt. Iam illa vetera, sed optimi moris, quae nunc exoleverunt,
utinam possint obtineri: ne conservo ministro quoquam nisi in re domini utatur;
ne cibum nisi in conspectu familiae capiat; neve alium, quam qui ceteris
praebetur. Sic enim curabit, ut et panis diligenter confiat, et
reliqua salubriter apparentur. Ne
extra fines nisi a se missum progredi sinat: sed nec ipse mittat, nisi magna
necessitate cogente. Neve negotietur sibi, pecuniamve domini aut animalibus aut
rebus aliis promercalibus occupet. Haec enim negotiatio curam villici avocat,
nec umquam patitur eum cum rationibus domini paria facere; sed ubi numeratio
exigetur, rem pro nummis ostendit. In universum tamen hoc maxime obtinendum ab
eo est, ne quid se putet scire quod nesciat, quaeratque semper addiscere quod
ignorat. Nam cum multum prodest perite quid facere, tum plus obest perperam
fecisse. Unum enim ac solum dominatur in rusticatione, quicquid exigit ratio
culturae, semel facere; quippe cum emendatur vel imprudentia vel negligentia,
iam res ipsa decoxit, nec tantum postmodum exuberat, ut et se amissam restituat
et quaestum temporum praeteritorum resarciat. In ceteris servis haec fere
praecepta servanda sunt, quae me custodisse non paenitet, ut rusticos, qui modo
non incommode se gessissent, saepius quam urbanos familiariusque alloquerer; et
cum hac comitate domini levari perpetuum laborem eorum intelligerem, nonnumquam
etiam iocarer, et plus ipsis iocari permitterem. Iam illud saepe facio, ut
quasi cum peritioribus de aliquibus operibus novis deliberem, et per hoc
cognoscam cuiusque ingenium, quale quamque sit prudens. Tum etiam libentius eos
id opus aggredi video, de quo secum deliberatum et consilium ipsorum susceptum
putant. Nam illa sollemnia sunt omnibus circumspectis, ut ergastuli mancipia
recognoscant; ut explorent an diligenter vincta sint; an ipsae sedes custodiae
satis tutae munitaeque sint; num villicus aut alligaverit quempiam domino
nesciente, aut revinxerit. Nam utrumque maxime servare debet, ut et quem pater
familias tali poena multaverit, villicus nisi eiusdem permissu compedibus non
eximat; et quem ipse sua sponte vinxerit, ante quam sciat dominus, non
resolvat; tantoque curiosior inquisitio patris familias debet esse pro tali
genere servorum, ne aut in vestiariis aut in ceteris praebitis iniuriose
tractentur, quanto et pluribus subiecti, ut villicis, ut operum magistris, ut
ergastulariis, magis obnoxii perpetiendis iniuriis, et rursus saevitia atque
avaritia laesi magis timendi sunt. Itaque diligens dominus, cum et ab
ipsis, tum et ab solutis, quibus maior est fides, quaerat an ex sua
constitutione iusta percipiant. Atque ipse panis potionisque bonitatem gustu
suo exploret; vestem, manicas, pedumque tegmina recognoscat. Saepe etiam
querendi potestatem faciat de iis, qui aut crudeliter eos aut fraudulenter
infestent. Nos quidem aliquando iuste dolentes tam vindicamus, quam
animadvertimus in eos, qui seditionibus familiam concitant, qui calumniantur
magistros suos; ac rursus praemio prosequimur eos, qui strenue atque industrie
se gerunt. Feminis quoque fecundioribus, quarum in sobole certus numerus
honorari debet, otium nonnumquam et libertatem dedimus, cum plures natos
educassent. Nam cui tres erant filii, vacatio, cui plures libertas quoque
contingebat. Haec et iustitia et cura patris familias multum confert augendo
patrimonio. Sed et illa meminerit, cum e civitate remeaverit, deos penates
adorare; deinde si tempestivum erit, confestim, si minus, postero die fines
oculis perlustrare, et omnes parte agri revisere atque aestimare, numquid
absentia sua de disciplina et custodia remiserit; num aliqua vitis, num arbor,
num fruges absint; tum etiam pecus et familiam recenseat, fundique instrumentum
et supellectilem; quae cuncta si per plures annos facere instituerit, bene
moratam disciplinam, cum senectus advenerit, obtinebit. Nec erit ulla eius
aetas annis ita confecta, ut spernatur a servis.
|