Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
      • Caput II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II

Callidissimi rusticarum rerum, Silvine, genera terreni tria esse dixerunt, campestre, collinum, montanum. Campum non aequissima situm planitie nec perlibrata, sed exigue prona; collem clementer et molliter assurgentem; montem non sublimem et asperum, sed nemorosum et herbidum maxime probaverunt. His autem generibus singulis senae species contribuuntur, soli pinguis vel macri, soluti vel spissi, humidi vel sicci; quae qualitates inter se mixtae vicibus et alternatae plurimas efficiunt agrorum varietates: eas enumerare non est artificis agricolae. Neque enim artis officium est, per species, quae sunt innumerabiles, evagari, sed ingredi per genera, quae possunt cogitatione mentis et ambitu verborum facile copulari. Recurrendum est igitur ad qualitatum inter se dissidentium quasi quasdam coniunctiones, quas Graeci syzygias enentioteton, nos discordantium comparationes tolerabiliter dixerimus. Atque etiam significandum est ex omnibus, quae terra progeneret, plura campo magis quam colle, plura pingui solo quam macro laetari. De siccaneis et riguis non comperimus, utra numero vincant, quoniam utrimque paene infinita sunt, quae siccis quaeque humidis locis gaudent; sed ex his nihil non melius resoluta humo quam densa provenit. Quod noster quoque Virgilius, cum et alias fecundi arvi laudes rettulisset, et cui putre solum; namque hoc imitamur arando. Neque enim aliud est colere, quam resolvere et fermentare terram. Ideoque maximos quaestus ager praebet idem pinguis ac putris, quia cum plurimum reddat, minimum poscit; et quod postulat, exiguo labore atque impensa conficitur. Praestantissimum igitur tale solum iure dicatur. Proximum deinde huic pinguiter densum, quod impensum coloni laboremque magno fetu remuneratur. Tertia est ratio loci rigui, quia sine impensa fructum reddere potest. Hanc primam Cato esse dicebat, qui maxime reditum pratorum ceteris anteponebat; sed nos de agitatione terrae nunc loquimur, non de situ. Nullum deterius habetur genus, quam quod est siccum pariter et densum et macrum; quia cum difficulter tractetur, tum ne tractatum quidem gratiam refert; nec relictum pratis vel pascuis abunde sufficit. Itaque hic ager sive exercetur seu cessat, colono est penitendus, ac tamquam pestilens refugiendus. Nam ille mortem facit, hic teterrimam comitem mortis famem; si tamen Graecis Camenis habemus fidem clamitantibus "limoi oiktiston thaneein". Sed nunc potius uberioris soli meminerimus, cuius demonstranda est duplex tractatio, culti et silvestris. De silvestri regione in arvorum formam redigenda prius dicemus, quoniam est antiquius facere agrum quam colere. Incultum igitur locum consideremus, siccus an humidus; nemorosus arboribus an lapidibus confragosus; iuncone sit an gramine vestitus ac filictis aliisve fruteis impeditus. Si humidus erit, abundantia uliginis ante siccetur fossis. Earum duo genera cognovimus, caecarum et patentium. Spissis atque cretosis regionibus apertae relinquuntur; at ubi solutior humus est, aliquae fiunt patentes, quaedam etiam obcaecantur, ita ut in patentes ora hiantia caecarum competant; sed patentes latius apertas summa parte declivesque et ad solum coarctatas, imbricibus supinis similes facere conveniet. Nam quarum recta sunt latera, celeriter aquis vitiantur et superioris soli lapsibus replentur. Opertae rursus obcaecari debebunt, solcis in altitudinem tripedaneam depressis: qui cum parte dimidia lapides minutos vel nudam glaream receperint, aequentur superiecta terra, quae fuerat effossa. Vel si nec lapis erit nec glarea, sarmentis connexus velut funis informabitur in eam crassitudinem, quam solum fossae possit anguste quasi accommodatam coarctatamque capere. Tum per imum contendetur, ut super calcatis cupressinis vel pineis, aut, si eae non erunt, aliis frondibus terra contegantur; in principio atque exitu fossae more ponticulorum binis saxis tantummodo pilarum vice constitutis, et singulis superpositis, ut eiusmodi constructio ripam sustineat, ne praecludatur humoris illapsus atque exitus. Nemorosi frutetosique tractus duplex cura est, vel exstirpandis radicitus arboribus et removendis; vel, si rarae sint, tantum succidendis incendendisque et inarandis. At saxosum facile est expedire lectione lapidum, quorum si magna est abundantia, velut quibusdam substructionibus partes agri sunt occupandae, ut reliquae emundentur; vel in altitudinem sulco depresso lapides obruendi. Quod tamen ita faciendum erit, si suadebit operarum vilitas. Iunci et graminis pernicies repastinatio est; filicis, frequens exstirpatio. Quae vel aratro fieri potest, quoniam intra biennium saepius convulsa moritur; celerius etiam, si eodem tempore stercores, et lupino vel faba conseras, ut cum aliquo reditu medearis agri vitio. Namque constat filicem sationibus et stercoratione facilius interimi. Verum et si subinde nascentem falce decidas, quod vel puerile opus est, intra praedictum tempus vivacitas eius absumitur. Sed iam expediendi rudis agri rationem sequitur cultorum novalium cura, de qua mox quid censeam profitebor, si quae ante discenda sunt, arvorum studiosis praecepero. Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse, dulcedinem soli propriam herbarum et arborum proventum, nigrum colorem vel cinereum. Nihil de ceteris ambigo; de colore satis admirari non possum, cum alios tum etiam Cornelium Celsum, non solum agricolationis, sed universae naturae prudentem virum, sic et sententia et visu deerrasse, ut oculis eius tot paludes, tot etiam campi salinarum non occurrerent, quibus fere contribuuntur praedicti colores. Nullum enim temere videmus locum, qui modo pigrum contineat humorem, non eundem vel nigri vel cinerei coloris, nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in solo limosae paludis et uliginis amarae, aut in maritimis areis salinarum gigni posse laeta frumenta. Sed manifestior hic antiquorum error, quam ut pluribus argumentis convincendus sit. Non ergo color, tamquam certus auctor, testis est bonitatis arvorum. Et ideo frumentarius ager, id est pinguis, magis aliis qualitatibus aestimandus est. Nam ut fortissimae pecudes diversos ac paene innumerabiles, sic etiam robustissimae terrae plurimos et varios colores sortitae sunt. Itaque considerandum erit, ut solum quod excolere destinamus, pingue sit. Per se tamen id parum est, si dulcedine caret; quod utrumque satis expedita nobis ratione contingit discere. Nam perexigua conspergitur aqua glaeba, manuque subigitur ac si glutinosa est, quamvis levissimo tactu pressa inhaerescit, et picis in morem ad digitos lentescit habendo, ut ait Virgilius, eademque illisa humor dissipatur; quae res admonet nos inesse tali materiae naturalem succum et pinguitudinem. Sed si velis scrobibus egestam humum recondere et recalcare, cum aliquo quasi fermento abundaverit, certum erit esse eam pinguem; cum defuerit, exilem; cum aequaverit, mediocrem. Quamquam ista quae nunc rettuli, non tam vera possunt videri, quam si sit pullula terra, quae melius proventu frugum approbatur. Sapore quoque dignoscemus, si ex ea parte agri, quae maxime displicebit, effossae glebae, et in fictili vase madefactae dulci aqua permisceatur, ac more faeculenti vini diligenter colatae gustu explorentur. Nam qualem traditum ab eis rettulerit humor saporem, talem esse dicemus eius soli.. Sed citra hoc experimentum multa sunt, quae et dulcem terram et frumentis habilem significent, ut iuncus, ut calamus, ut gramen, ut trifolium, ebulum, rubi, pruni silvestres, et alia complura, quae etiam indagatoribus aquarum nota, non sini dulcibus terrae venis educantur. Nec contentos esse nos oportet prima specie summi soli, sed diligenter exploranda est inferioris materiae qualitas, terrena necne sit. Frumentis autem sat erit, si aeque bona suberit bipedanea humus: arboribus altitudo quattuor pedum abunde est. Haec cum ita exploraverimus, agrum sationibus faciundis expediemus. Is autem non minimum exuberat, si curiose et scite subigitur. Quare antiquissimum est formam huius operis conscribere, quam velut sectam legemque in proscindendis agris sequantur agricolae. Igitur in opere boves arcte iunctos habere convenit, quo speciosius ingrediantur sublimes et elatis capitibus, ac minus colla eorum labefactentur, iugumque melius aptum cervicibus insidat. Hoc enim genus iuncturae maxime probatum est. Nam illud, quod in quibusdam provinciis usurpatur, ut cornibus illigetur iugum, fere repudiatum est ab omnibus, qui praecepta rusticis conscripserunt; neque immerito. Plus enim queunt pecudes collo et pectore conari, quam cornibus. Atque hoc modo tota mole corporis totoque pondere nituntur; at illo, retractis et resupinis capitibus excruciantur, aegreque terrae summam partem levi admodum vomere sauciant. Et ideo minoribus aratris moliuntur, qui non valent alte perfossa novalium terga rescindere; quod cum fit, omnibus virentibus plurimum confert. Nam penitus arvis sulcatis maiore incremento segetum arborumque foetus grandescunt. Et in hoc igitur a Celso dissentio, qui reformidans impensam, quae scilicet largior est in amplioribus armentis, censet exiguis vomeribus et dentalibus terram subigere, quo minoris formae bubus administrari id possit; ignorans, plus esse reditus in ubertate frugum, quam impendii, si maiora mercemur armenta, praesertim in Italia, ubi arbustis atque oleis consitus ager altius resolvi ac subigi desiderat, ut et summae radices vitium olearumque vomeribus rescindantur; quae si maneant, frugibus obsint; et inferiores penitus subacto solo facilius capiant humoris alimentum. Potest tamen illa Celsi ratio Numidiae et Aegypto convenire, ubi plerumque arboribus viduum solum frumentis seminatur. Atque eiusmodi terram pinguibus arenis putrem veluti cinerem solutam quamvis levissimo dente moveri satis est. Bubulcum autem per proscissum ingredi oportet, alternisque versibus obliquum tenere aratrum, et alternis recto plenoque sulcare; sed ita necubi crudum solum et immotum relinquat, quod agricolae scamnum vocant. Boves cum ad arborem venerint, fortiter retinere ac retardare, ne in radicem maiore nisu vomis impactus colla commoveat, neve aut cornu bos ad stipitem vehementius offendat, aut extremo iugo truncum delibet ramumque deplantet. Voce potius quam verberibus terreat, ultimaque sint opus recusantibus remedia plagae. Numquam stimulo lacessat iuvencum, quod retrectantem calcitrosumque eum reddit. Nonnumquam tamen admoneat flagello. Sed nec in media parte versurae consistat, detque requiem in summa, ut spe cessandi totum spatium bos agilius enitatur. Sulcum autem ducere longiorem, quam pedum centumviginti, contrarium pecori est; quoniam plus aequo fatigatur, ubi hunc modum excessit. Cum ventum erit ad versuram, in priorem partem iugum propellat, et boves inhibeat, ut colla eorum refrigescant, quae celeriter conflagrant, nisi assidue refrigerentur, et ex eo tumor ac deinde ulcera invadunt. Nec minus dolabra quam vomere bubulcus utatur; et praefractas stipes summasque radices, quibus ager arbusto consitus implicatur, omnes refodiat ac persequatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License