Quoniam sementi terram docuimus
praeparare, nunc seminum genera persequemur. Prima et utilissima sunt hominibus
frumenta, triticum et semen adoreum. Tritici genera complura cognovimus. Verum ex his
maxime serendum est, quod robus dicitur, quoniam et pondere et nitore praestat.
Secunda conditio est habenda
siliginis, cuius species in pane praecipua pondere deficitur. Tertium erit
trimestre, cuius usus agricolis gratissimus. Nam ubi propter aquas aliamve
causam matura satio est omissa, praesidium ab hoc petitur. Id genus est
seliginis. Reliquae tritici species, nisi si quos multiplex varietas frugum et
inanis delectat gloria, supervacuae sunt. Adorei autem plerumque videmus in usu
genera quattuor. Far, quod
appellatur Clusinum, candoris nitidi. Far, quod vocatur vennunculum, rutilum,
atque alterum candidum, sed utrumque maioris ponderis quam Clusinum. Semen trimestre,
quod dicitur halicastrum, idque pondere et bonitate est praecipuum. Sed haec genera tritici et adorei,
propterea custodienda sunt agricolis, quod raro quisquam ager ita situs est, ut
uno semine contenti esse possimus, interveniente parte aliqua vel uliginosa vel
arida. Triticum autem sicco loco melius coalescit. Adoreum minus
infestatur humore.
|