ùIugerum agri pinguis plerumque modios tritici quattuor, mediocris
quinque postulat: adorei modios novem, si est laetum solum; si mediocre, decem
desiderat. Nam quamvis de mensura minus auctoribus convenit, hanc tamen videri
commodissimam docuit noster usus; quem si quis sequi recusat, utatur praeceptis
eorum qui bene uberem campum in singula iugera tritici quinque et adorei octo
modiis obserere praecipiunt, atque hac portione mediocribus agris semina
praebenda censent. Nobis ne istam quidem, quam praediximus,mensuram semper
placet servari, quod eam variat aut loci aut temporis aut caeli conditio. Loci,
cum vel in campis vel collibus frumentum seritur, atque his vel pinguibus vel
mediocribus vel macris. Temporis, cum autumno aut etiam ingruente hieme
frumenta iacimus. Nam prima
sementis rarius serere permittit, novissima spissius postulat. Caeli, cum
aut pluvium aut siccum est. Nam
illud idem quod prima sementis, hoc quod ultima desiderat. Omne autem frumentum
maxime campo patente et ad solem prono apricoque et soluto laetatur. Collis
enim quamvis granum robustioris aliquanto, minus tamen tritici reddit. Densa
cretosaque et uliginosa humus siliginem et far adoreum non incommode alit.
Ordeum nisi solutum et siccum locum non patitur. Atque illa vicibus annorum
requietum agitatumque alternis et quam laetissimum volunt arvum. Hoc nullam mediocritatem postulat: nam
vel pinguissima vel macerrima humo iacitur. Illa post continuos imbres, si
necessitas exigat, quamvis adhuc limoso et madente solo sparseris, iniuriam
sustinet. Hoc si lutoso commiseris, emoritur.. Siliginis autem vel tritici, si
mediocriter cretosus uliginosusve ager est, etiam paulo plus, quam, ut prius
iam dixi, quinque modiis ad sationem opus est. At si siccus et resolutus locus,
idemque vel pinguis, vel exilis est, quattuor; quoniam e contrario macer
tantumdem seminis poscit. Nam nisi rare conseritur, vanam minutam spicam facit.
At ubi ex uno semine pluribus culmis fruticavit, etiam ex rara segete densam
facit. Inter cetera quoque non ignorare debemus, quinta parte seminis amplius
occupari agrum consitum arbusto, quam vacuum et apertum. Atque adhuc de satione
autumnali loquimur: hanc enim potissimam ducimus. Sed est et altera, cum cogit
necessitas: trimestrem vocant agricolae. Ea locis praegelidis ac nivosis, ubi
aestas est humida et sine vaporibus, recte committitur. Ceteris admodum raro
respondet. Quam tamen ipsam celeritur et utique ante aequinoctium vernum
conveniet peragere. Si vero locorum et caeli conditio patietur, quanto maturius
severimus, <tanto> commodius proveniet. Neque enim est ullum, sicut multi
crediderunt, natura trimestre semen: quippe idem iactum autumno melius
respondet. Sunt nihilo minus quaedam aliis potiora, quae sustinent veris
tepores, ut siligo et ordeum Galaticum et halicastrum, granumque fabae
Marsicae. Nam cetera robusta
frumenta semper ante hiemem seri debent in regionibus temperatis. Solet autem
salsam nonnumquam et amaram uliginem vomere terra, quae quamvis matura iam sata
manante noxio humore corrumpit, et locis calentibus sine ulla stirpe seminum
areas reddit. Ea glabreta signis adhibitis notari convenit, ut suo tempore
vitiis eiusmodi medeamur. Nam ubi vel uligo, vel aliqua pestis segetem enecat,
ibi columbinum stercus, vel si id non est, folia cupressi convenit spargi et
inarari. Sed antiquissimum est, omnem inde humorem facto sulco deducere: aliter
vana erunt praedicta remedia. Nonnulli pelle hyaenae satoriam trimodiam
vestiunt, atque ita ex ea, cum paulum immorata sunt semina, iaciunt, non
dubitantes proventura, quae sic sata sint. Quaedam etiam
subterraneae pestes adultas segetes radicibus subsectis enecant. Id ne fiat, remedio est aquae mixtus
succus herbae, quam rustici sedum appellant; nam hoc medicamine una nocte
semina macerata iaciuntur. Quidam cucumeris anguini humorem expressum, et
eiusdem tritam radicem diluunt aqua, similique ratione madefacta semina terrae
mandant. Alii hac eadem aqua vel amurca insulsa, cum coepit infestari seges,
perfundunt sulcos, et ita noxia animalia submovent. Illud deinceps
praecipiendum habeo, ut demissis segetibus iam in area futuro semini
consulamus. Nam quod ait Celsus, ubi mediocris est fructus, optimam quamque
spicam legere oportet, separatimque ex ea semen reponere; cum rursus amplior
messis provenerit, quicquid exteretur, capisterio expurgandum erit, et semper
quod propter magnitudinem ac pondus in imo subsederit, ad semen reservandum.
Nam id plurimum prodest, quia quamvis celerius locis humidis, tamen etiam
siccis frumenta degenerant, nisi cura talis adhibeatur. Neque enim dubium est,
ex robusto semine posse fieri non robustum. Quod vero protinus ex levi natum
sit, numquam robur accipere manifestum est. Ideoque Virgilius
cum et alia tum et hoc de seminibus praeclare sic disseruit:
Vidi lecta diu, et multo spectata labore
degenerare tamen, ni vis humana quotannis
maxima quaeque manu legeret. Sic
omnia fatis
in peius ruere, ac retro sublapsa referri.
Granum autem rutilum si, cum diffissum est, eundem colorem interiorem habet,
integrum esse non dubitamus. Quod extrinsecus albidum, intus etiam conspicitur
candidum, leve ac vanum intellegi debet. Nec nos tamquam optabilis agricolis
fallat siligo. Nam hoc tritici vitium est, et quamvis candore praestet, pondere
tamen vincitur. Verum in humido statu caeli recte provenit; et ideo locis
manantibus magis apta est. Nec tamen ea longe nobis aut magna difficultate
requirenda est. Nam omne triticum solo uliginoso post tertiam sationem
convertitur in siliginem. Proximus est his frumentis usus ordei, quod rustici
hexastichum, quidam etiam cantherinum appellant; quoniam et omnia animalia,
quae ruri sunt, melius quam triticum, et homines salubrius quam malum triticum
pascit. Nec aliud in egenis rebus magis inopiam defendit.
Seritur soluta siccaque terra, et vel praevalida vel exili, quia constat arva
segetibus eius macescere; propter quod pinguissimo agro, cuius nimis viribus
noceri non possit, aut macro, cui nihil aliud, committitur. Altero sulco seminari debet post aequinoctium,
media fere sementi, si laeto solo; si gracili, maturius. Iugerum quinque modii
occupabunt. Idque ubi paulum maturuerit, festinantius quam ullum aliud
frumentum demetendum erit. Nam et fragili culmo, et nulla vestitum palea granum eius
celeriter decidit, iisdemque de causis facilius teritur, quam cetera. Sed cum
eius messem sustuleris, optimum est novalia pati anno cessare; si minus,
stercore saturare, et omne virus, quod adhuc inest terrae, propulsare. Alterum
quoque genus ordei est, quod alii distichum, Galaticum nonnulli vocant,
ponderis et candoris eximii, adeo ut tritico mixtum egregia cibaria familiae
praebeat. Seritur quam pinguissimis, sed frigidis locis circa Martium mensem.
Melius tamen respondet, si clementia hiemis permittit, cum seminatur circa Idus
Ianuarias. Iugerum sex modios postulat. Inter frumenta etiam panicum et milium
ponenda sunt, quamvis iam leguminibus ea contribuerim. Nam multis regionibus cibariis eorum
coloni sustinentur. Levem solutamque humum desiderant. Nec in sabuloso solo,
sed in arena quoque proveniunt, modo humido caelo vel riguo solo. Nam siccum
cretosumque reformidant. Ante ver seri non possunt, quoniam teporibus maxime
laetantur, ultima tamen parte Martii mensis commodissimae terrae committuntur.
Nec impensa gravi rationem cultoris onerant; quippe sextariis fere quattuor
iugerum implent. Frequentem tamen exigunt sarritionem et runcationem, ut herbis
liberentur. Ea cum spicas ediderunt, prius quam semina hient aestibus, manu
carpuntur, et suspensa in sole cum assicata fuerint, reconduntur, atque ita
reposita perennant diutius quam cetera. Panis ex milio conficitur, qui antequam
refrigescat, sine fastidio potest assumi. Panicum pinsitum et evolutum furfure,
sed et milium quoque pultem quavis in copia maxime cum lacte non fastidientem
praebet.
|