Quoniam
de frumentis abunde praecepimus, de leguminibus deinceps disseramus. Lupini
prima ratio est, quod et minimum operarum absumit, et vilissime emitur, et
maxime ex iis quae seruntur, iuvat agrum. Nam vineis <iam> emaciatis, et
arvis optimum stercus praebet, ac vel effoeto solo provenit, vel repositum in
granario patitur aevum. Boves per hiemem coctum maceratumque probe alit. Famem
quoque, si sterilitas annorum incessit hominibus, commode propulsat. Spargitur
statim ex area. Atque id solum omnium leguminum non desiderat requiem in
horreo, sive Septembri mense ante aequinoctium, seu protinus a Kalendis
Octobribus crudis novalibus ingeras. Et qualitercumque obruas, sustinet coloni
neglegentiam. Teporem tamen autumni desiderat, ut celeriter confirmetur. Nam si
non ante hiemem convaluerit, frigoribus affligitur. Reliquum quod semini
superest, in tabulatum, quo fumus pervenit, optime reponis. Quoniam si humor
invasit, vermes gignit; qui simul atque oscilla lupinorum adederunt, reliqua
pars enasci non potest. Id, ut dixi, exilem amat terram, et rubricam praecipue.
Nam cretam reformidat limosoque non exit agro. Iugerum decem modii occupant. Ab hoc recte phaselus terrae
mandabitur, vel in veretro, vel melius pingui et restibili agro. Nec amplius
quattuor modiis iugerum obseretur.. Similis quoque ratio est pisi, quod
tamen facilem et solutam terram desiderat tepidumque locum et caelum frequentis
humoris. Eadem mensura iugerum vel modio minus quam phaselum licet obserere
primo tempore sementis ab aequinoctio autumnali. Fabae pinguissimus locus vel
stercoratus destinatur, et si veteretum erit in valle situm, quod a superiore
parte succum accipit; prius autem iaciemus semina, deinde proscindemus terram,
proscissamque in liram revocabimus occabimusque, quo altius largiore humo
contegatur. Nam id plurimum refert, ut radices enatorum seminum penitus
demersae sint. Sin autem proximae messis occupandum erit restibile, desectis
stramentis quattuor et viginti vehes stercoris in iugerum disponemus
dissipabimusque. Et similiter cum semen crudo solo ingesserimus, inarabimus,
imporcatumque occabimus; quamvis sint, qui negent locis frigidis oportere
occari fabam, quia exstantes glaebae a gelicidiis adhuc eam teneram vindicent, et
aliquem teporem frigore laboranti praebeant. Sunt etiam qui putent in arvis
hanc eandem vice stercoris fungi. Quod sic ego interpretor, ut existimem, non
sationibus eius pinguescere humum, sed minus hanc quam cetera semina vim terrae
consumere. Nam certum habeo, frumentis utiliorem agrum esse, qui nihil, quam
qui istam siliquam proximo anno tulerit. Iugerum agri, ut Tremellio, quattuor,
ut nobis videtur, fabae sex occupant modii, si solum pingue sit; si mediocre,
paulo amplius. Eaque nec macrum nec nebulosum locum patitur. Densa tamen humo saepe commode respondet.
Media sementi pars seri, et pars ultima debet, quae septimontialis satio
dicitur. Tempestiva frequentius, nonnumquam tamen sera melior est. Post brumam
parum recte seritur, pessime vere; quamvis sit etiam trimestris faba, quae
mense Februario seratur, quinta parte amplius quam matura. Sed exiguas paleas,
nec multam siliquam facit. Veteres itaque rusticos plerumque dicentes audio,
malle se maturae fabalia quam fructum trimestris. Sed quocumque tempore anni
seretur, opera danda erit, ut quantum destinaverimus in sationem, tantum
quintadecima luna, si tamen ea non transcurret eo die solis radios, quod Graeci
apokrousin vocant, si minus, quartadecima utique adhuc lunae crescente lumine
spargatur, etiam si confestim totum semen operiri non poterit. Nihil enim
nocebitur ei nocturnis roribus aliisve ex causis, dum a pecore et avibus
vindicetur. Priscis autem rusticis nec minus Virgilio prius amurca vel nitro
macerari eam et ita seri placuit, laetior ut fetus siliquis fallacibus esset,
et quamvis igni exiguo properata maderent. Nos quoque sic medicatam comperimus,
cum ad maturitatem perducta sit, minus a curculione infestari. Sed et illud,
quod deinceps dicturi sumus, experti praecipimus. Silente luna fabam vellito ante lucem.
Deinde cum in area exaruerit, confestim, prius quam luna incrementum capiat,
excussam refrigeratamque in granarium conferto. Sic condita a curculionibus
erit innoxia. Maximeque ex leguminibus ea et sine iumentis teri et sine vento
purgari expeditissime sic poterit. Modicus fasciculorum numerus resolutus in
extrema parte areae collocetur, quem per longissimum eius mediumque spatium
tres vel quattuor homines promoveant pedibus, et baculis furcillisve
contundant; deinde cum ad lateram partem areae pervenerint, in acervum culmos
regerant. Nam semina excussa in area iacebunt, superque ea paulatim eodem modo
reliqui fasciculi excutientur. Ac durissimae quidem acus reiectae separataeque
erunt a cudentibus: minutae vero, quae de siliquis cum faba resederint, alitere
secernentur. Nam cum acervus paleis granisque mixtus in unum fuerit congestus,
paulatim ex eo ventilabris per longius spatium iactetur. Quo facto palea, quae
levior est, citra decidet; faba, quae longius emittitur, pura eo perveniet, quo
ventilator eam iaculabitur. Lentim modo a dimidiata luna usque in duodecimam
solo tenui et resoluto vel pingui et sicco maxime loco seri convenit; nam in
flore facile luxuria et humore corrumpitur. Quae ut celeriter prodeat et
ingrandescat, antequam seratur fimo arido permisceri debet, et cum ita
quatriduo aut quinque diebus requieverit, spargi. Sationes eius duas servamus,
alteram maturam per mediam sementim, seriorem alteram mense Februario. Iugerum
agri paulo plus quam modius occupat. Ea ne curculionibus absumatur (nam etiam
dum est in siliqua exestur) curandum erit, ut cum extrita sit, in aquam
demittatur, et ab inani, quae protinus innatat, separetur solida; tum in sole
siccetur, et radice silphii trita cum aceto aspergatur, defriceturque <oleo>,
atque ita rursus in sole siccata et mox refrigerata recondatur, si maior est
modus, in horreo, si minor, in vasis oleariis salsamentariisque. Quae repleta
cum confestim gypsata sunt, quandoque in usus prompserimus, integram lentem
reperiemus. Potest tamen etiam citra istam medicationem cineri mixta commode
servari. Lini semen, nisi si magnus est eius in ea regione, quam colis, proventus,
et pretium proritat, serendum non est. Agris enim praecipue noxius est. Itaque
pinguissimum locum et modice humidum poscit. Seritur a Kalendis Octobribus in
ortum Aquilae, qui est VII Idus Decembr. Iugerum agri octo modiis obseritur.
Nonnullis placet macro solo et quam spississimum semen eius committi, quo
tenuius linum proveniat. Idem
etiam si laeto solo seratur mense Februario, modios in iugerum iaci oportere,
dicunt. Sesama, quae rigantur, maturius; quae carent humore, ab aequinoctio
autumnali serenda sunt in Idus Octobr. Putre solum, quod Campani pullum vocant,
plerumque desiderant. Non deterius tamen etiam pinguibus harenis vel
congesticia humo proveniunt; tantumque seminis, quantum milium panicumque,
interdum etiam duobus sextariis amplius in iugerum spargitur. Sed hoc idem
semen Ciliciae Syriaeque regionibus ipse vidi mense Iunio Iulioque conseri, et
per autumnum cum permaturuerit, tolli. Cicercula quae piso est similis, mense
Ianuario et Februario seri debet laeto loco, caelo humido. Quibusdam
tamen Italiae locis ante Kalend. Novembr. seritur. Tres modii iugerum implent. Nec ullum
legumen minus agro nocet. Sed
raro respondet, quoniam nec siccitates nec austros in flore sustinet; quae
utraque incommoda fere eo tempore anni sunt, quo deflorescit. Cicer quod
arietinum vocatur, itemque alterius generis, quod Punicum, seri mense Martio
toto potest caelo humido, loco quam laetissimo. Nam etiam id terram laedit;
atque ideo improbatur a callidioribus agricolis. Quod tamen si seri debeat,
pridie macerandum erit, ut celerius enascatur. Iugero modii tres abunde sunt.
Cannabis solum pingue stercoratumque et riguum vel planum atque humidum et alte
subactum deposcit. In quadratum pedem seruntur grana sex eius seminis Arcturo
exoriente, quod est ultimo mense Februario circa sextum aut quintum Kalend.
Mart. Nec tamen usque in aequinoctium vernum, si sit pluvius caeli status,
improbe seretur. Ab his leguminibus ratio est habenda naporum raporumque: nam
utraque rusticos implent. Magis tamen utilia rapa sunt, quia et maiore
incremento proveniunt, et non hominem solum, verum etiam boves pascunt,
praecipue in Gallia, ubi hiberna cibaria praedictis pecudibus id olus praebet. Solum putre
et solutum res utraque desiderat, nec densa nascitur humo. Sed rapa campis et
locis humidis laetantur; napus devexam amat et siccam tenuique propiorem
terram. Itaque glareosis sabulosisque arvis melior exit, locique proprietas
utriusque semen commutat. Namque
in alio solo rapa biennio sata convertuntur in napum, in alio napus raporum
accipit speciem. Riguis locis utrumque recte ab solstitio seritur; sicci,
ultima parte mensis Augusti vel prima Septembris. Subactum solum pluribus
iterationibus aratri vel rastri largoque stercore satiatum postulant. Nam id
plurimum refert, non solum quod melius ea proveniunt, sed quod etiam post
fructum eorum sic tractatum solum segetes opimas facit. Iugerum agri non
amplius quattuor sextariis raporum seminis obserendum est; quarta parte amplius
napi spargendum, quia non in ventrem latescit, sed tenuem radicem deorsum agit.
Atque haec hominum causa serenda censemus, illa deinde pecudum (XI) pabulorum
genera complura, sicut Medicam, et viciam, farraginem quoque ordeaceam, et
avenam, foenum Graecum, nec minus ervum, et ciceram. Nam cetera neque enumerare
ac minus serere dignamur; excepta tamen cytiso, de qua dicemus in iis libris,
quos de generibus surculorum conscripsimus. Sed ex iis, quae placent, eximia
est herba Medica. Quod cum semel seritur, decem annis durat; quod per annum
deinde recte quater, interdum etiam sexies demetitur; quod agrum stercorat;
quod omne emaciatum armentum ex ea pinguescit; quod aegrotanti pecori remedium
est; quod iugerum eius toto anno tribus equis abunde sufficit. Seritur, ut
deinceps praecipiemus. Locum, in quo Medicam proximo veresaturus es,
proscindito circa Kalendas Octobris, et eum toto hieme putrescere sinito.
Deinde Kalendis Februariis diligenter iterato, et lapides omnes elegito,
glaebasque offringito. Postea circa Martium mensem tertiato et occato. Cum sic
terram subegeris, in morem horti areas latas pedum denum, longas pedum
quinquagenum facito, ut per semitas aqua ministrari possit, aditusque utraque parte
runcantibus pateat. Deinde vetus stercus inicito, atque ita mense ultimo Aprile
serito tantum, quantum ut singuli cyathi seminis locum occupent decem pedum
longum et quinque latum. Quod ubi feceris, ligneis rastris (id enim multum
confert), statim iacta semina obruantur: nam celerrime sole aduruntur. Post
sationem ferro tangi locus non debet. Atque, ut dixi, ligneis rastris
sarriendus et identidem runcandus est, ne laterius generis herba invalidam
Medicam perimat. Tardius messem primam eius facere oportebit, cum iam
seminum aliquam partem eiecerit. Postea quam voles teneram, cum prosiluerit,
deseces licet, et iumentis praebeas; sed inter initia parcius, dum consuescant,
ne novitas pabuli noceat. Inflat enim, et multum creat sanguinem. Cum secueris
autem, saepius eam rigato. Paucos deinde post dies, ut coeperit fruticare,
omnes alterius generis herbas eruncato. Sic culta sexies in anno demeti
poterit, et permanebit annis decem. Viciae autem duae sationem sunt. Prima, qua
pabuli causa circa aequinoctium autumnale serimus septem modios eius in unum
iugerum. Secunda, qua sex
modios mense Ianuario vel etiam serius iacimus semini progenerando. Utraque
satio potest cruda terra fieri, sed melius proscissa: idque genus praecipue non
amat rores, cum seritur. Itaque post secundam diei horam vel tertiam spargendum
est, cum iam omnis humor sole ventove detersus est, neque amplius proici debet,
quam quod eodem die possit operiri. Nam si nox incessit, quantulocumque humore
prius, quam obruatur, corrumpitur. Observandum erit, ne ante quintam et
vigesimam lunam terrae mandetur. Aliter satae fere limacem nocere comperimus.
Farraginem in restibili stercoratissimo loco et altero sulco serere convenit.
Ea fit optima, cum cantherini ordei decem modiis iugerum obseritur circa aequinoctium
autumnale, sed impendentibus pluviis, ut consita rigataque imbribus celeriter
prodeat, et confirmetur ante hiemis violentiam. Nam frigoribus cum alia pabula
defecerunt, ea bubus ceterisque pecudibus optime desecta praebetur, et si
depascere saepius voles usque in mensem Maium sufficit. Quod si etiam semen
voles ex ea percipere, a Kalend. Martiis pecora depellenda, et ab omni noxa defendenda
est, ut sit idonea frugibus. Similis ratio avenae est. Caeditur in foenum vel pabulum, dum adhuc
viret, quae autumno sata; partim semini custoditur. Foenum Graecum, quod
siliquam vocant rustici, duo tempora sationum habet: quorum alterum est
Septembris mensis, cum pabuli causa seritur, iisdem diebus quibus vicia circa
aequinoctium; alterum autem mensis Ianuarii ultimi, vel primi Februarii, cum in
messem seminatur. Sed hac satione iugerum sex modiis, illa septem occupamus;
utraque cruda terra non incommode fit; daturque opera, ut spisse aretur, nec
tamen alte. Nam si plus quattuor digitis adobrutum est semen eius, non
facile prodit. Propter quod nonnulli prius quam serant, minimis aratris
proscindunt, atque ita iaciunt semina, et sarculis adobruunt. Ervum autem
laetatur loco macro nec humido, quia luxuria plerumque corrumpitur. Potest
<et> autumno seri, nec minus post brumam, Ianuarii parte novissima, vel
toto Februario, dum ante Kalendas Martias; quem mensem universum negant
agricolae huic legumini convenire, quod eo tempore satum pecori sit noxium et
praecipue bubus, quos pabulo suo cerebrosos reddat. Quinque modiis iugerum
obseritur. Cicera bubus ervi
loco fresa datur in Hispania Baetica; quae cum suspensa mola divisa est, paulum
aqua maceratur, dum lentescat, atque ita mixta paleis subtritis pecori
praebetur. Sed ervi duodecim librae satisfaciunt uni iugo, cicerae sexdecim. Eadem
hominibus non inutilis neque iniucunda est. Sapore certe nihilo differt a
cicercula, colore tantum discernitur: nam est obsoletior, et nigro propior.
Seritur primo vel altero sulco, mense Martio, ita ut postulat soli laetitia;
quod eadem quattuor modiis, nonnumquam et tribus, interdum etiam duobus ac
semodio iugerum occupat.
|