Cultus
autem pratorum magis curae quam laboris est. Primum, ne stirpes aut spinas
validioris incrementi herbas inesse patiamur; atque alias ante hiemem, et per
autumnum exstirpemus, ut rubos, virgulta, iuncos; alias per ver evellamus, ut
intuba ac solstitiales spinas; ac neque suem velimus impasci, quoniam rostro
suffodiat et cespites excitet; neque pecora maiora, nisi cum siccissimum solum
est, quia udo demergunt ungulas, et atterunt scinduntque radices herbarum. Tum deinde macriora et pendula loca mense
Februario luna crescente fimo iuvanda sunt. Omnesque lapides et
siqua obiacent falcibus noxia, colligi debent, ac longius exportari,
submittique pro natura locorum aut temporius aut serius. Sunt etiam quaedam prata situ vetustatis
obducta, quibus mederi solent agricolae veteri eraso musco seminibusque de
tabulato superiectis, vel ingesto stercore. Quorum neutrum tantum prodest,
quantum si cinerem saepius ingeras. Ea res muscum enecat. Attamen pigriora sunt
ista remedia, cum sit efficacissimum de integro locum exarare. Sed hoc, si
prata accepimus, facere debemus. Sin autem nova fuerint instituenda, vel
antiqua renovanda, (nam multa sunt, ut dixi, quae negligentia exolescant, et
fiant sterilia) ea expedit interdum etiam frumenti causa exarare, quia talis
ager post longam desidiam laetas segetes affert. Igitur eum locum, quem prato
destinaverimus, aestate proscissum subactumque saepius per autumnum rapis vel
napo vel etiam faba conseremus; insequente deinde anno, frumento; tertio
diligenter arabimus, omnesque validiores herbas et rubos et arbores, quae
interveniunt radicibus, exstirpabimus, nisi si fructus arbusti id facere nos
prohibuerit. Deinde viciam permixtam seminibus foeni seremus. Tum glaebas
sarculis resolvemus, et inducta crate coaequabimus, grumosque, quos ad versuram
plerumque tractae faciunt crates, dissipabimus ita, <ut> necubi
ferramentum foenisecis possit offendere. Sed eam viciam non convenit ante
desecare, quam permaturuerit, et aliqua semina subiacenti solo iecerit. Tum
foenisecas oportet inducere et desectam herbam religare et exportare; deinde
locum rigare, si fuerit facultas aquae; si tamen terra densior est. Nam in
resoluta humo non expedit inducere maiorem vim rivorum, prius quam conspissatum
et herbis colligatum sit solum: quoniam impetus aquarum proluit terram,
nudatisque radicibus gramina non patitur coalescere. Propter quod ne
pecora quidem oportet teneris adhuc et subsidentibus pratis immittere, sed
quotiens herba prosiluerit, falcibus desecare. Nam pecudes, ut ante iam dixi,
molli solo infigunt ungulas, atque interruptas non sinunt herbarum radices
serpere et condensari. Altero
tamen anno minora pecora post foenisicia permittemus admitti, si modo siccitas
et conditio loci patietur. Tertio deinde cum pratum solidius ac durius erit,
poterit etiam maiores recipere pecudes. Sed in totum curandum est, ut secundum
Favonii exortum mense Februario circa Idus immixtis seminibus foeni macriora
loca et utique celsiora stercorentur. Nam editior clivus praebet etiam
subiectis alimentum, cum superveniens imber aut manu rivus perductus succum
stercoris in inferiorem partem secum trahit. Atque ideo fere prudentes
agricolae etiam in aratis collem magis, quam vallem stercorant, quoniam, ut
dixi, pluviae semper omnem pinguiorem materiam in ima deducunt.
|