Foenum autem demetitur optime ante quam inarescat; nam et largius
percipitur, et iucundiorem cibum pecudibus praebet. Est autem modus in
siccando, ut neque peraridum neque rursus viride colligatur; alterum, quod
omnem succum si amisit, stramenti vicem obtinet, alterum <quod> si nimium
retinuerit, in tabulato putrescit; ac saepe cum concaluit, ignem creat et
incendium. Nonnumquam etiam cum foenum caedimus, imber oppressit; quod si
permaduit, inutile est udum movere; meliusque patiemur superiorem partem sole
siccari. Tunc demum convertemus, et utrimque siccatum coartabimus in strigam,
atque ita manipulos vinciemus. Nec omnino cunctabimur, quo minus sub tectum
congerantur, vel si non competit ut in villam foenum portetur, at in manipulos
colligatum certe quicquid ad eum modum quo debet siccatum erit, in metas
exstrui conveniet, easque ipsas in angustissimos vertices exacui. Sic enim
commodissime foenum defenditur a pluviis, quae etiam si non sint, non alienum
tamen est praedictas metas facere; ut si quis humor herbis inest, exsudet atque
excoquatur in acervis. Propter quod prudentes agricolae quamvis iam illatum
tecto non ante componunt, quam per paucos dies aliquos temere congestum in se
concoqui et defervescere patiantur. Sed iam foenisicia sequitur cura messis,
quam ut recte possimus percipere, prius instrumenta praeparanda sunt, quibus
fruges coguntur.
|