Hactenus
arvorum cultus, ut ait praestantissimus poeta. Nihil enim prohibet nos, P.
Silvine, de iisdem rebus dicturos celeberrimi carminis auspicari principio. Sequitur arborum cura, quae pars rei
rusticae vel maxima est. Earum species diversae et multiformes sunt, quippe
varii generis (sicut autcor idem refert) nullis hominum cogentibus ipsae sponte
sua veniunt.
Sed quae non ope humana
gignuntur, silvestres ac ferae sui cuiusque ingenii poma vel semina gerunt; at
quibus labor adhibetur, magis aptae sunt frugibus. De eo igitur prius genere
dicendum est, quod nobis alimenta praebet. Idque tripartito dividitur. Nam ex
surculo vel arbor procedit, ut olea, vel frutex, ut palma campestris, vel
tertium quiddam, quod nec arborem nec fruticem proprie dixerimus, ut est vitis.
Hanc nos ceteris stirpibus iure praeponimus, non tantum fructus dulcedine, sed
etiam facilitate, per quam omni paene regione et omni declinatione mundi, nisi
tamen glaciali vel praefervida, curae mortalium respondet, tamque felix campis,
quam collibus provenit, et in densa non minus quam in resoluta, saepe etiam
gracili, atque pingui et macra, siccaque et uliginosa. Tum sola maxime utcumque
patitur intemperiem caeli vel sub axe frigido vel aestuoso procellosoque.
Refert tamen, cuius generis aut quo habitu vitem pro regionis statu colere
censeas. Neque enim omni caelo solove cultus idem, neque est unum stirpis eius
genus; quodque praecipuum est ex omnibus, non facile dictu est, cum suum cuique
regioni magis aut minus aptum esse doceat usus. Exploratum tamen habebit
prudens agricola genus vitis habile campo, quod nebulas pruinamque sine noxa
perfert; colli, quod siccitatem ventosque patitur. Pingui et uberi dabit agro
gracilem vitem, nec natura nimis fecundam; macro feracem, terrae densae
vehementem, multaque materia frondentem; resoluto et laeto solo rari sarmenti,
humido loco sciet non recte mandari fructus teneri et amplioris acini, sed
callosi et angusti frequentisque vinacei; sicco recte contribui diversae
<quoque> naturae semina. Sed et post haec non ignorabit dominus loci,
plus posse qualitatem caeli frigidam vel calidam, sicccam vel roscidam,
grandinosam ventosamque vel placidam, serenam vel nebulosam; frigidaeque aut
nebulosae duorum generum vites aptabit, seu praecoques, quarum maturitas frugum
praecurrit hiemem; seu firmi durique acini, quarum inter caligines uvae
deflorescunt, et mox gelicidiis ac pruinis, ut aliarum caloribus, mitescunt.
Ventoso quoque et tumultuoso statu caeli fidenter easdam tenaces ac duri acini
committet. Rursus calido teneriores uberioresque concredet. Sicco destinabit
eas, quae pluviis aut continuis roribus putrescunt; roscido, quae siccitatibus
laborant; grandinoso quae foliis duris latisque sunt, quo melius protegant
fructum. Nam placida et serena regio nullam non recipit: commodissime tamen
eam, cuius vel uvas vel acini celeriter decidunt. At si voto est eligendus
vineis locus et status caeli, sicut censet verissime Celsus, optimum est solum
nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen propius; nec exile nec
laetissimum, proximum tamen uberi; nec campestre nec praeceps, simile tamen
edito campo; nec siccum nec uliginosum, modice tamen roscidum, quod fontibus
non in summo, non in profundo terrae scaturiat; sed ut vicinum radicibus
humorem subministret; eumque nec amarum nec salsum, ne saporem vini corrumpat,
et incrementa virentium veluti quadam scabra rubigine coerceat; si modo
credimus Virgilio dicenti:
salsa autem tellus et quae
perhibetur amara,
frugibus infelix: ea nec mansuescit arando,
nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat.
|