Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS
      • Caput II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Caput II

Vitis autem vel ad escam vel ad defusionem deponitur. Ad escam non expedit instituere vineta, nisi cum tam suburbanus est ager, ut ratio postulet inconditum fructum mercantibus velut pomum vendere. Quae cum talis est conditio, maxime praecoques et duracinae, tum denique purpureae et bumasti, dactylique et Rhodiae, Libycae quoque et cerauniae, nec solum quae iucunditate saporis, verum etiam quae specie commendari possint, conseri debent, ut stephanitae, ut tripedaneae, ut unciariae, ut cydonitae. Item quarum uvae temporibus hiemis durabiles vasis conduntur, ut venunculae, ut nuper in hos usus exploratae Numisianae. At ubi vino consulimus, vitis eligitur, quae et in fructu valet et in materia; quod alterum ad reditus coloni, alterum ad diuturnitatem stirpis plurimum confert. Sed ea tum praecipua est, si nec nimis celeriter frondet, et primo quoque tempore deflorescit, nec nimis tarde mitescit; quin etiam pruinas et caliginem et carbunculum facile propulsat, eademque nec imbribus putrescit, nec siccitatibus abolescit. Talis nobis eligitur vel mediocriter fecunda, si modo is locus habetur, in quo gustus nobilis pretiosusque fluit. Nam si sordidus aut vilis est, feracissimam quamque serere conducit, ut multiplicatione frugum reditus augeatur. Fere autem omni statu locorum campestria largius vinum, sed iucundius afferunt collina; quae tamen ipsa modico statu caeli magis exuberant Aquiloni prona; sed sunt generosiora sub Austro. Nec dubium quin sit ea nonnullarum vitium natura, ut pro locorum situ bonitate vini modo vincant, modo superentur. Solae traduntur Amineae excepto caeli statu nimis frigido ubicumque sint, etiam si degenerent, sibi comparatae, magis aut minus probi gustus vina praebere, et ceteras omnes sapore praecedere. Eae cum sint unius nominis, non unam speciem gerunt. Duas germanas cognovimus, quarum minor ocius et melius deflorescit, habilis arbori nec non iugo; illic pinguem terram, hic mediocrem desiderat, longeque praecedit maiorem, quia et imbres et ventos fortius patitur. Nam maior celeriter in flore corrumpitur, et magis in iugis, quam in arboribus. Ideoque non est vineis apta, vix etiam arbusto, nisi praepingui et uvida terra; nam nec mediocri valet, multoque minus in exili. Prolixarum frequentia materiarum foliorumque et uvarum et acinorum magnitudine dignoscitur, internodiis quoque rarior. Largis fructibus a minore superatur, gustu non vincitur. Et hae quidem utraeque Amineae. Verum et aliae duae geminae ab eo quod duplices uvas exigunt, cognomen trahunt, austerioris vini, sed aeque perennis. Earum minor vulgo notissima, quippe Campaniae celeberrimos Vesuvii colles Surrentinosque vestit, hilaris inter aestivos Favonii flatus Austris affligitur. Ceteris itaque partibus Italiae non tam vineis quam arbusto est idonea, cum praedictis regionibus commodissime iugum sustineat. Materiam fructumque, nisi quod duplicem, non absimili minori germanae gerit, sicut maior gemina maiori germanae; quae tamen [minor] hoc melior est, quod fecundior etiam mediocri solo; nam illam nisi praepingui non respondere iam dictum est. Lanatam quoque Amineam quidam maxime probant, quae hoc vocabulum non ideo usurpat, quod sola ex omnibus Amineis, verum quod praecipue canescit lanugine; sane boni vini, sed lenioris quam superiores, crebram quoque materiam fundit; atque ideo propter pampini densitatem saepe parum recte deflorescit, eademque maturo fructu celeriter putrescit. Super hunc numerum, quem rettulimus, singularis habetur Aminea maiori geminae non dissimilis prima specie pampini et trunci, sed vini sapore aliquanto inferior, quamvis generosissimis sit proxima, praeferenda etiam propriis virtutibus; nam et feracior est et flore melius exuitur, spissasque et albidas uvas ac tumidioris acini gerit, gracili arvo non desciscit, atque ideo inter uberrimas vites numeratur. Nomentanae vini nobilitate subsequuntur Amineas, fecunditate vero etiam praeveniunt; quippe cum se frequenter impleant, et id, quod ediderunt, optime tueantur. Sed earum quoque feracior est minor, cuius et folium parcius scinditur, et materia non ita rubet ut maioris, a quo calore rubellianae nuncupantur; eaedemque faeciniae, quod plus quam ceterae faecis afferunt. Id tamen incommodum repensant uvarum multitudine, quas et in iugo et in arbore melius exhibent. Ventos et imbres valenter sufferunt, et celeriter deflorescunt, et ideo citius mitescunt, omnis incommodi patientes praeter caloris. Nam quia minuti acini et durae cutis uvas habent, aestibus contrahuntur. Pingui arvo maxime gaudent, quod ubertatem aliquam natura <gracilibus et> exilibus uvis praebere valet. Frigidum ac roscidum solum et caelum commodissime sustinent eugeniae, dum sunt in Albano colle. Nam mutato loco vix nomini suo respondent. Nec minus Allobrogicae, quarum vini iucunditas cum regione mutantur. Magnis etiam dotibus tres apianae commendantur, omnes feraces iugoque et arboribus satis idoneae; generosior tamen una, quae nudis foliis est. Nam duae lanatae quamvis frondibus et palmitum pari facie fluxurae qualitate sunt dispariles, cum tardius altera recipiat cariem vetustatis. Pingui solo feracissimae, mediocri quoque fecundae, praecoquis fructus; ideoque frigidis locis aptissimae, vini dulcis, sed capiti nervisque [vernisque] non aptae. Nisi mature lectae pluviis ventisque et apibus afferunt praedam, quarum vocabulo propter hanc populationem cognominantur. Atque hae pretiosi gustus celeberrimae. Possunt tamen etiam secundae notae vites proventu et ubertate commendari, qualis est Biturica, qualis basilica, quarum minorem cocolubem vocant Hispani, longe omnium primis utraeque proximae. Nam et vetustatem vinum earum patitur, et ad bonitatem aliquam per annos venit. Iam vero ipsae fecunditate praestant omnibus, quas ante rettuli, tum etiam patientia; quippe turbines imbresque <fortissime> sustinent, et commode fluunt, nec deficiunt macro solo. Frigora melius quam humores sustinent, humores commodius quam siccitates, nec caloribus tamen contristantur. Visula deinde ab his et minor argitis terrae mediocritate laetantur. Nam in pingui nimiis viribus luxuriant; in macra tenues et vacuae fructu veniunt; amiciores iugo quam arboribus, sed argitis etiam in sublimibus fertilis vastis materiis et uvis exuberat. Humillimis tabulatis aptior visula brevem materiam, durum et latum folium exigit, cuius amplitudine fructus suos optime adversus grandinem tuetur; qui tamen nisi primo quoque tempore maturi legantur, ad terram decidunt; humoribus etiam prius, quam defluant, putrescunt. Sunt et helvolae, quas nonnulli varias appellant, neque purpureae neque nigrae, ab helvo (nisi fallor) colore vocitatae. Melior est nigrior abundantia vini, sed haec sapore pretiosior. Color acinorum in neutra conspicitur aequalis. Utraque candidi musti alterna vice annorum plus aut minus afferunt, melius arborem, sed et iugum commode vestiunt; mediocri quoque solo fecundae, sicut pretiae minor et maior. Sed eae generositate vini magis commendantur, et frequentibus materiis frondent, et cito maturescunt. Albuelis utilior, ut ait Celsus, in colle quam in campo; in arbore, quam in iugo; in summa arbore quam in ima; ferax et materiae frequentis et uvae. Nam quae Graeculae vites sunt, ut Mareoticae, Thasiae, psithiae, sophortiae, sicut habent probabilem gustum, ita nostris regionibus et raritate uvarum et acinorum exiguitate minus fluunt. Inerticula tamen nigra, quam quidam Graeci amethyston appellant, potest in secunda quasi tribu esse, quod et boni vini est et innoxia, unde etiam nomen traxit, quod iners habetur in tentandis nervis, quamvis gustu non sit hebes. Tertium gradum facit earum Celsus, quae fecunditate sola commendantur; ut tres Helvenaciae, quarum duae maiores nequaquam minori bonitate et abundantia musti pares habentur; earum altera, quam Galliarum incolae emarcum vocant, mediocris vini; et altera, quam longam appellant, eandemque avaram, sordidi vini, nec tam largi quam ex numero uvarum prima specie promittit. Minima et optima e tribus facillime folio dignoscitur; nam rotundissimum omnium id gerit, atque est laudabilis, quod siccitates maxime perfert, quod frigora sustinet, dum tamen sine imbribus sit, quod nonnullis locis etiam vinum eius in vetustatem diffunditur, quod praecipue sola macerrimum quoque solum fertilitate sua commendat. Ut spionia dapsilis musto et amplitudine magis uvarum, quam numero fertilis, ut oleaginia, ut Murgentina, eademque Pompeiana, ut Numisiana, ut venucula eademque scirpula, atque sticula, ut nigra Fregellana, ut merica, ut Rhaetica, ut omnium quas cognovimus copiosissima arcelaca maior, a multis argitis falso existimata. Nam has nuper mihi cognitas, pergulanam dico et irtiolam fereolamque, non facile asseverem, quo gradu habendae sint; quod etsi satis fecundas scio, nondum tamen de bonitate vini, quod afferunt, iudicare potui. Unam etiam praecoquem vitem nobis ante hoc tempus incognitam Graeca consuetudine dracontion vocitari comperimus, quae fecunditate iucunditateve arcelacae basilicaeque et Bituricae comparari possit, generositate vini Amineae. Multa praeterea sunt genera vitium, quarum nec numerum nec appellationes cum certa fice referre possumus.

Neque enim ut ait poeta numero comprendere refert:

quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem
discere quam multae Zephyro versentur harenae.

Quippe universae regiones regionumque paene singulae partes habent propria vitium genera, quae consuetudine sua nominant; quaedam etiam stirpes cum locis vocabula mutaverunt; quaedam propter mutationem locorum, sicut supra diximus, etiam qualitate sua decesserunt, ita ut dignosci non possint. Ideoque in hac ipsa Italia, ne dicam in tam diffuso terrarum orbe, vicinae etiam nationes nominibus earum discrepant, variantque vocabula. Quare prudentis magistri est eiusmodi nomenclationis aucupio, quo potiri nequeant, studiosos non demorari; sed illud in potum praecipere, quod et Celsus ait et ante eum M. Cato, nullum genus vitium conserendum esse nisi fama, nullum diutius conservandum nisi experimento probatum; atque ubi multa invitabunt regionis commoda, ut nobilem vitem conseremus, generosam requiremus, inquit Iulius Graecinus; ubi nihil erit aut non multum, quod proritet, feracitatem potius sequemur, quae non eadem portione vincitur pretio, qua vincit abundantia. Sed de hac sententia, quamquam et ipse paulo ante idem censuerim, quid tamen arcanius iudicem, suo loco mox dicam. Propositum est enim docere, qua ratione vineae pariter feraces et pretiosae fluxurae possint constitui.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License