Cui vineta facere cordi est,
praecipue caveat, ne alienae potius curae quam suae credere velit, neve
mercetur viviradicem. Sed genus surculi probatissimum domi conserat, faciatque
vitiarium, ex quo possit agrum vineis vestire. Nam quae peregrina ex diversa
regione semina transferuntur, minus sunt familiaria nostro solo, quam
vernacula; eoque velut alienigena reformidant mutatam caeli locique positionem.
Sed nec certam generositatis fidem pollicentur, cum sit incertum, an is, qui
conseruerit ea, diligenter exploratum probatumque genus surculi posuerit.
Quamobrem biennii spatium longum esse minime existimandum est, intra quod
utique tempestivitas seminum respondet; cum semper, ut dixi, plurimum
rettulerit exquisiti generis stirpem deposuisse. Post haec deinde meminerit accurate
locum vineis eligere; de quo cum iudicaverit, maximam diligentiam sciat
adhibendam pastinationi; quam cum peregerit, non minore cura vitem conserat; et
cum posuerit, summa sedulitate culturae serviat; id enim quasi caput et columen
est impensarum; quoniam in eo consistit, melius an sequius terrae mandaverit
pater familias pecuniam, quam in otio tractare. Igitur unumquodque eorum quae
proposui, sua iam persequar ordine.
|