Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS
      • Caput VII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput VII

Omnis autem pampinationis ea est tempestivitas, dum adeo teneri palmites sunt, ut levi tactu digiti decutiantur. Nam si vehementius induruerint, atu maiore nisu convellendi sunt, aut falce deputandi; quod utrumque vitandum est. Alterum, quia lacerat matrem, si revellere coneris; alterum, quia sauciat, quod in viridi et adhuc stirpe immatura fieri noxium est. Neque enim eatenus plaga consistit, qua vestigium fecit acies; sed aestivis caloribus falce vulnus penitus impressum latius inarescit ita, ut non minimam partem de ipso matris corpore enecet. Atque ideo si iam caulibus duris falcem adhiberi necesse est, [ii] paulum ab ipsa matre recedendum est, et velut reseces relinquendi sunt, qui caloris excipiant iniuriam, eatenus qua nascuntur a latere palmites. Ultra enim non serpit vaporis violentia. In malleolo similis est ratio pampinandi, et in longitudinem eliciendi materiam, si eo velimus anniculo uti, quod ego saepe feci. Sed si propositum est utique recidere, ut bimo potius utamur, cum ad unum pampinum iam redegeris, et is ipse excesserit pedalem longitudinem, decacuminare conveniet, ut in cervicem potius confirmetur et sit robustior. Atque haec positorum seminum prima cultura est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License