Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Iunius Moderatus Columella De re rustica IntraText CT - Text |
|
|
Caput VII. MEDICINAE EARUM.Atque alia genera pecorum, cum pestilentia vexantur, prius morbo et languoribus macescunt, solae capellae quamvis optimae atque hilares subito concidunt et velut aliqua ruina gregatim prosternantur. Id autem accidere maxime solet ubertate pabuli, quam ob rem, dum adhuc paucas pestis perculit, omnibus sanguis detrahendus nec toto die pascendae, sed mediis quattuor horis intra saepta claudendae. Sin alius languor infestat, poculo medicantur harundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus, admiscemus aquam pluviatilem solamque potandam pecori praebemus. Quod si ea res aegritudinem non depellit, vendenda sunt pecora vel, si neque id contingere potest, ferro necanda saliendaque. Mox interposito spatio conveniet olim gregem reparare, nec tamen ante quam pestilens tempus anni, sive id fuit hiemis, vertatur aestate sive autumnum vere mutetur. Cum vero singulae morbo laborabunt, eadem remedia, quae etiam ovibus, adhibebimus. Nam cum distendetur aqua cutis, quod vitium Graeci vocant hydropa, sub armo pellis leviter incisa perniciosum transmittat umorem, tum factum vulnus pice liquida curetur. Cum effetae loca genitalia tumebunt aut secundae non responderint, defruti sextarius vel, cum id defuerit, boni vini tantundem faucibus infundatur et naturalia ceroto liquido repleantur. Sed ne nunc singula persequar, sicut in ovillo pecore praedictum est, caprino medebimur. |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |