Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Iunius Moderatus Columella De re rustica IntraText CT - Text |
|
|
Caput II. DE APIBUS.Venio nunc ad alvorum curam, de quibus neque diligentius quicquam
praecipi potest quam ab Hygino iam dictum est, nec ornatius quam Vergilio, nec
elegantius quam Celso. Hyginus veterum auctorum placita secretis dispersa
monimentis industrie colligit, Vergilius poeticis floribus inluminavit, Celsus
utriusque memorati adhibuit modum. Quare ne adtemptanda quidem nobis fuit haec
disputationis materia, nisi quod consummatio susceptae professionis hanc quoque
sui partem desiderabat, ne universitas inchoati operis nostri, velut membro
aliquo reciso, mutila atque imperfecta conspiceretur. Atque ea quae Hyginus fabulose tradita de
originibus apium non intermisit, poeticae magis licentiae quam nostrae fidei
concesserim. Nec sane rustico dignum est sciscitari fueritne mulier pulcherrima
specie Melissa, quam Iuppiter in apem convertit, an ut Euhemerus poeta dicit
crabronibus et sole genitas apes, quas nymphae Phryxonides educaverint, mox
Dictaeo specu Iovis extitisse nutrices, easque pabula munere dei sortitas,
quibus ipsae parvom educaverunt alumnum. Ista enim quamvis non dedeceant
poetam, summatim tamen et uno tantummodo versiculo leviter attigit Vergilius
cum sic ait: |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |