Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Iunius Moderatus Columella De re rustica IntraText CT - Text |
|
|
Caput IX. QUEMADMODUM VERNACULA NOVA EXAMINA OBSERVENTUR ET IN ALVOS CONDANTUR.Semper quidem custos sedule
circumire debet alvaria; neque enim ullum tempus est quo non curam desiderent.
Sed eam postulant diligentiorem cum vernant et exundant novis fetibus, qui nisi
curatoris obsidio protinus excepti sunt diffugiunt. quippe talis est apium
natura ut pariter quaeque plebs generetur cum regibus; qui ubi evolandi vires
adepti sunt, consortia dedignantur vetustiorum, multoque magis imperia, quippe
cum rationabili generi mortalium, tum magis egentibus consilii mutis animalibus
nulla sit regni societas. Itaque novi duces procedunt cum sua iuventute, quae
uno aut altero die in ipso domicilii vestibulo glomerata consistens, egressu
suo propriae desiderium sedis ostendit, eaque tamquam patria contenta est, si
procurator protinus adsignetur. Sin autem defuit custos, velut iniuria repulsa
peregrinam regionem petit. Quod ne fiat, boni curatoris est vernis temporibus
observare alvos in octavam fere diei, post quam horam non temere se nova
proripiunt agmina, eorumque egressus diligenter custodiat. Nam quaedam solent,
cum subito evaserunt, sine cunctatione se proripere. Poterit exploratam fugam
praesciscere vespertinis temporibus aurem singulis alveis admovendo. Siquidem
fere ante triduum quam eruptionem facturae sunt, velut militaria signa
moventium tumultus ac murmur exoritur, ex quo, ut verissime dicit Vergilius, |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |