Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Iunius Moderatus Columella
De re rustica

IntraText CT - Text

  • LIBER NONUS
    • DE VILLATICIS PASTIONIBUS MACELLARIUS ET APIARIUS.
      • Caput XI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

Caput XI

Sed nonnumquam idem necandus est, cum vetus alveare numero apium destituitur, atque infrequentia eius alio quo examine replenda est. Itaque cum primo vere in eo vase nata est pullities, novus rex eligitur, ut multitudo sine discordia cum parentibus suis conversetur. Quod si nullam progeniem tulerint favi, duas vel tres alvorum plebes in unam contribuere licebit, sed prius respersas dulci liquore, tum demum includere, et posito cibo, dum conversari consuescant, exiguis spiramentis relictis, triduo fere clausas habere.

QUEMADMODUM FREQUENTANDAE SINT ALVI QUAE EXIGUA HABENT EXAMINA.

 Sunt qui seniorem potius regem summovent, quod est contrarium, quippe turba vetustior velut quidam senatus minoribus parere non censet, atque imperia validiorum contumaciter spernendo poenis ac mortibus afficitur. Illi quidem incommodo, quod iuveniori examini solet accidere, cum antiquarum apium relictus a nobis rex senectute defecit, et tamquam domino mortuo familia nimia licentia discordat, facile occurritur. Nam ex iis alvis quae plures habent principes dux unus eligitur, isque translatus ad eas quae sine imperio sunt rector constituitur. Potest autem minore molestia in his domiciliis quae aliqua peste vexata sunt paucitas apium emendari. Nam ubi cognita est clades, frequentis alvi si quos habet favos oportet considerare, tum deinde cerae eius quae semina pullorum continet partem recidere, in qua regii generis proles animatur. Est autem facilis conspectu, quoniam fere in ipso fine cerarum velut papilla uberis apparet eminentior et laxioris fistulae quam sunt reliqua foramina, quibus popularis notae pulli detinentur. Celsus quidem adfirmat in extremis favis transversas fistulas esse, quae contineant regios pullos. Hyginus quoque auctoritatem Graecorum sequens negat ex vermiculo, ut ceteras apes, fieri ducem, sed in circuitu favorum paulo maiora quam sunt plebei seminis inveniri recta foramina, repleta quasi sorde rubri coloris, ex qua protinus alatus rex figuretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License