Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Lucius Iunius Moderatus Columella De re rustica IntraText CT - Text |
|
|
Caput XIIISed ex iis, quae rettuli,
seminibus, idem Saserna putat aliis stercorari et iuvari agros, aliis rursus
peruri et emaciari. Stercorari lupino, faba, vicia, ervilia, lente, cicercula, piso.
De lupino nihil dubito, atque etiam de pabulari vicia, si tamen eam viridem
desecatam confestim aratrum subsequatur, et quod falx reliquerit, priusquam
inarescat, vomis rescindat atque obruat; id enim cedit pro stercore. Nam si
radices eius desecato pabulo relictae inaruerint, succum omnem solo auferent,
vimque terrae absument, quod etiam in faba ceterisque leguminibus, quibus terra
gliscere videtur verisimile est accidere; ut nisi protinus sublata messe eorum
proscindatur, nihil iis segetibus, quae deinceps in eo loco seminari debent,
profuturum sit. Ac de iis quoque leguminibus, quae velluntur, Tremellius obesse
maxime ait solo virus ciceris et lini: alterum quia sit salsae, alterum quia
<sit> fervidae naturae; quod etiam Virgilius significat dicendo: |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |