1. In
legibus Solonis illis antiquissimis, quae Athenis axibus ligneis incisae sunt
quasque latas ab eo Athenienses, ut sempiternae manerent, poenis et
religionibus sanxerunt, legem esse Aristoteles refert scriptam ad hanc
sententiam: "Si ob discordiam dissensionemque seditio atque discessio
populi in duas partes fiet et ob eam causam irritatis animis utrimque arma
capientur pugnabiturque, tum qui in eo tempore in eoque casu civilis discordiae
non alterutrae parti sese adiunxerit, sed solitarius separatusque a communi
malo civitatis secesserit, is domo, patria fortunisque omnibus careto, exul
extorrisque esto."
2. Cum
hanc legem Solonis singulari sapientia praediti legissemus, tenuit nos gravis
quaedam in principio admiratio requirentes, quam ob causam dignos esse poena
existimaverit, qui se procul a seditione et civili pugna removissent.
3. Tum,
qui penitus atque alte usum ac sententiam legis introspexerat, non ad augendam,
sed ad desinendam seditionem legem hanc esse dicebat. Et res prorsum se
sic habent.
4.
Nam si boni omnes, qui in principio coercendae seditioni impares fuerint,
populum percitum et amentem non deseruerint, ad alterutram partem dividi sese
adiunxerint, tum eveniet, ut cum socii partis seorsum utriusque fuerint eaeque
partes ab his, ut maioris auctoritatis viris, temperari ac regi coeperint,
concordia per eos potissimum restitui conciliarique possit, dum et suos, apud
quos sunt, regunt atque mitificant et adversarios sanatos magis cupiunt quam
perditos.
5.
Hoc idem Favorinus philosophus inter fratres quoque aut amicos dissidentis
oportere fieri censebat, ut qui in medio sunt utriusque partis benivoli, si in
concordia adnitenda parum auctoritatis quasi ambigui amici habuerint, tum
alteri in alteram partem discedant ac per id meritum viam sibi ad utriusque
concordiam muniant.
6.
"Nunc autem plerique" inquit "partis utriusque amici, quasi
probe faciant, duos litigantes destituunt et relinquunt deduntque eos advocatis
malivolis aut avaris, qui lites animasque eorum inflamment aut odii studio aut
lucri."
|