Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • XIV. Quod M. Cato in libro, qui inscriptus est contra Tiberium exulem, "stitisses vadimonium" per "i" litteram dicit, non "stetisses"; eiusque verbi ratio reddita.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XIV. Quod M. Cato in libro, qui inscriptus est contra Tiberium exulem, "stitisses vadimonium" per "i" litteram dicit, non "stetisses"; eiusque verbi ratio reddita.

1. In libro vetere M. Catonis, qui inscribitur contra Tiberium exulem, scriptum sic erat: "Quid si vadimonium capite obvoluto stitisses?" Recte ille quidem "stitisses" scripsit:

2. sed falsa et audax ... emendatores "e" scripto et per libros "stetisses" fecerunt, tamquam "stitisses" vanum et nihili verbum esset.

3. Quin potius ipsi nequam et nihili sunt, qui ignorant "stitisses" dictum a Catone, quoniam "sisteretur" vadimonium, non "staretur".
Quod antiquitus aetati senectae potissimum habiti sint ampli honores; et cur postea ad maritos et ad patres idem isti honores delati sint; atque ibi de capite quaedam legis Iuliae septimo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License