1. Apud
antiquissimos Romanorum neque generi neque pecuniae praestantior honos tribui
quam aetati solitus, maioresque natu a minoribus colebantur ad deum prope et
parentum vicem atque omni in loco inque omni specie honoris priores potioresque
habiti.
2. A
convivio quoque, ut scriptum in antiquitatibus est, seniores a iunioribus domum
deducebantur, eumque morem accepisse Romanos a Lacedaemoniis traditum est, apud
quos Lycurgi legibus maior omnium rerum honos aetati maiori habebatur.
3. Sed
postquam suboles civitati necessaria visa est et ad prolem populi frequentandam
praemiis atque invitamentis usus fuit, tum antelati quibusdam in rebus qui
uxorem quique liberos haberent senioribus neque liberos neque uxores
habentibus.
4. Sicuti
kapite VII. legis Iuliae priori ex consulibus fasces sumendi potestas fit, non
qui pluris annos natus est, sed qui pluris liberos quam collega aut in sua
potestate habet aut bello amisit.
5.
Sed si par utrique numerus liberorum est, maritus aut qui in numero maritorum
est, praefertur;
6.
si vero ambo et mariti et patres totidem liberorum sunt, tum ille pristinus
honos instauratur et qui maior natu est, prior fasces sumit.
7.
Super his autem, qui aut caelibes ambo sunt et parem numerum filiorum habent
aut mariti sunt et liberos non habent, nihil scriptum in lege de aetate est.
8.
Solitos tamen audio, qui lege potiores essent, fasces primi mensis collegis
concedere aut longe aetate prioribus aut nobilioribus multo aut secundum
consulatum ineuntibus.
Quod Caesellius Vindex a
Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione.
|