1. Vergilii versus sunt e libro
sexto:
ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta,
proxima sorte tenet lucis loca. Primus ad auras
aetherias Italo commixtus sanguine surget
Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles,
quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
educet silvis regem regumque parentem:
unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
2. Videbantur haec nequaquam
convenire:
tua postuma proles,
et:
quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
educet silvis.
3. Nam si hic Silvius, ita ut in
omnium ferme annalium monumentis scriptum est, post patris mortem natus est ob
eamque causam praenomen ei Postumo fuit, qua ratione subiectum est: quem tibi
longaevo serum Lavinia coniunx educet silvis?
4. Haec enim verba significare
videri possunt Aenea vivo ac iam sene natum ei Silvium et educatum.
5. Itaque hanc sententiam esse
verborum istorum Caesellius opinatus in commentario lectionum antiquarum:
""postuma"" inquit ""proles"" non eum
significat, qui patre mortuo, sed qui postremo loco natus est, sicuti Silvius,
qui Aenea iam sene tardo seroque partu est editus."
6. Sed
huius historiae auctorem idoneum nullum nominat;
7.
Silvium autem post Aeneae mortem, sicuti diximus, natum esse multi tradiderunt.
8.
Idcirco Apollinaris Sulpicius inter cetera, in quis Caesellium reprehendit, hoc
quoque eius quasi erratum animadvertit errorisque istius hanc esse causam
dixit, quod scriptum ita sit "Quem tibi longaevo".
""Longaevo"" inquit "non seni significat - hoc enim
est contra historiae fidem, sed in longum iam aevum et perpetuum recepto
immortalique facto.
9.
Anchises enim, qui haec ad filium dicit, sciebat eum, cum hominum vita
discessisset, immortalem atque indigetem futurum et longo perpetuoque aevo
potiturum."
10. Hoc
sane Apollinaris argute. Sed aliud tamen est "longum aevum", aliud
"perpetuum", neque dii "longaevi" appellantur, sed
"inmortales".
|