Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Aulus Gellius
Noctes Atticae

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS
    • XVII. Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso, quod Cicero observaverat.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVII. Cuiusmodi esse naturam quarundam praepositionum M. Cicero animadverterit; disceptatumque ibi super eo ipso, quod Cicero observaverat.

1. Observate curioseque animadvertit M. Tullius "in" et "con" praepositiones verbis aut vocabulis praepositas tunc produci atque protendi, cum litterae sequerentur, quae primae sunt in "sapiente" atque "felice", in aliis autem omnibus correpte pronuntiari.

2. Verba Ciceronis haec sunt: "Quid vero hoc elegantius, quod non fit natura, sed quodam instituto? "indoctus" dicimus brevi prima littera, "insanus" producta, "inhumanus" brevi, "infelix" longa et, ne multis, quibus in verbis hae primae litterae sunt, quae in "sapiente" atque "felice", producte dicuntur, in ceteris omnibus breviter; itemque "conposuit", "consuevit", "concrepuit", "confecit". Consule veritatem, reprehendet; refer ad auris, probabunt; quaere cur ita sit: dicent iuvare. Voluptati autem aurium morigerari debet oratio."

3. Manifesta quidem ratio suavitatis est in his vocibus, de quibus Cicero locutus est. Sed quid dicemus de praepositione "pro", quae, cum produci et corripi soleat, observationem hanc tamen M. Tullii aspernata est?

4. Non enim semper producitur, cum sequitur ea littera, quae prima est in verbo "fecit", quam Cicero hanc habere vim significat, ut propter eam rem "in" et "con" praepositiones producantur.

5. Nam "proficisci" et "profugere" et "profundere" et "profanum" et "profestum" correpte dicimus, "proferre" autem et "profligare" et "proficere" producte.

6. Cur igitur ea littera, quam Cicero productionis causam facere observavit, non in omnibus consimilibus eandem vim aut rationis aut suavitatis tenet, sed aliam vocem produci facit, aliam corripi? Neque vero "con" particula tum solum producitur, cum ea littera, de qua Cicero dixit, insequitur.

7. Nam et Cato et Sallustius: "faenoribus" inquiunt "copertus est".

8. Praeterea "coligatus" et "conexus" producte dicitur.

9. Sed tamen videri potest in his, quae posui, ob eam causam particula haec produci, quoniam eliditur ex ea "n" littera: nam detrimentum litterae productione syllabae compensatur.

10. Quod quidem etiam in eo servatur, quod est "cogo"; neque repugnat, quod "coegi" correpte dicimus:

11. non enim salva id analogiai dicitur a verbo, quod est "cogo".




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License