1.
Phaedon Elidensis ex cohorte illa Socratica fuit Socratique et Platoni per fuit
familiaris.
2.
Eius nomini Plato librum illum divinum de immortalitate animae dedit.
3.
Is Phaedon servus fuit forma atque ingenio liberali et, ut quidam scripserunt,
a lenone domino puer ad merendum coactus.
4.
Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in
philosophiae disciplinis.
5.
Atque is postea philosophus inlustris fuit, sermonesque eius de Socrate admodum
elegantes leguntur.
6.
Alii quoque non pauci servi fuerunt, qui post philosophi clari exstiterunt.
7.
Ex quibus ille Menippus fuit, cuius libros M. Varro in saturis aemulatus est,
quas alii "cynicas", ipse appellat "Menippeas".
8.
Sed et Theophrasti Peripatetici servus Pompylus et Zenonis Stoici servus, qui
Persaeus vocatus est, et Epicuri, cui Mys nomen fuit, philosophi non incelebres
vixerunt.
9.
Diogenes etiam Cynicus servitutem servivit. Sed is ex libertate in servitutem
venum ierat. Quem cum emere vellet Xeniades Korinthios, ecquid artificii
novisset, percontatus "novi" inquit Diogenes "hominibus liberis
imperare".
10. Tum
Xeniades responsum eius demiratus emit et manu emisit filiosque suos ei
tradens: "accipe" inquit "liberos meos, quibus imperes". De
Epicteto autem philosopho nobili, quod is quoque servus fuit, recentior est
memoria, quam ut scribi quasi oblitteratum debuerit.
|