1. Verbum
"rescire" observavimus vim habere propriam quandam, non ex communi
significatione ceterorum verborum, quibus eadem praepositio imponitur; neque ut
"rescribere", "relegere", "restituere" ...
substituere dicimus, itidem dicimus "rescire";
2. nam
qui factum aliquod occultius aut inopinatum insperatumque cognoscit, is dicitur
proprie "rescire".
3. Cur
autem in hoc uno verbo "re" particula huius sententiae vim habeat,
equidem adhuc quaero.
4. Aliter
enim dictum esse "rescivi" aut "rescire" apud eos, qui
diligenter locuti sunt, nondum invenimus, quam super is rebus, quae aut
consulto consilio latuerint aut contra spem opinionemve usu venerint,
5.
quamquam ipsum "scire" de omnibus communiter rebus dicatur vel adversis
vel prosperis vel insperatis vel exspectatis.
6.
Naevius in Triphallo ita scripsit:
si umquam quicquam filium rescivero
argentum amoris causa sumpse mutuum,
extemplo illo te ducam, ubi non despuas.
7. Claudius Quadrigarius in primo
annali: "Ea Lucani ubi resciverunt sibi per fallacias verba data
esse."
8. Item Quadrigarius in eodem
libro in re tristi et inopinata verbo isto ita utitur: "Id ubi rescierunt
propinqui obsidum, quos Pontio traditos supra demonstravimus, eorum parentes
cum propinquis capillo passo in viam provolarunt."
9. M. Cato in quarto originum:
"Deinde dictator iubet postridie magistrum equitum arcessi: "mittam
te, si vis, cum equitibus". "Sero est", inquit magister equitum
"iam rescivere"."
Quae volgo dicuntur "vivaria", id vocabulum veteres non dixisse; et
quid pro eo P. Scipio in oratione ad populum, quid postea M. Varro in libris de
re rustica dixerit.
|