1. "Vivaria", quae nunc
dicuntur saepta quaedam loca, in quibus ferae vivae pascuntur, M. Varro in
libro de re rustica III. dicit "leporaria" appellari.
2. Verba Varronis subieci: "Villaticae
pastionis genera sunt tria, ornithones, leporaria, piscinae. Nunc ornithonas
dico omnium alitum, quae intra parietes villae solent pasci. Leporaria te
accipere volo, non ea, quae tritavi nostri dicebant, ubi soli lepores sint, sed
omnia saepta, adficta villae quae sunt et habent inclusa animalia, quae
pascuntur."
3. Is item infra eodem in libro
ita scribit: "Cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri
multi fuere."
4. "Vivaria" autem quae
nunc vulgus dicit, quos paradeisous Graeci appellant, quae
"leporaria" Varro dicit, haut usquam memini apud vetustiores
scriptum.
5. Sed quod apud Scipionem omnium
aetatis suae purissime locutum legimus "roboraria", aliquot Romae
doctos viros dicere audivi id significare, quod nos "vivaria"
dicimus, appellataque esse a tabulis roboreis, quibus saepta essent; quod genus
saeptorum vidimus in Italia locis plerisque.
6. Verba ex oratione eius contra
Claudium Asellum quinta haec sunt: "Ubi agros optime cultos atque villas
expolitissimas vidisset, in his regionibus excelsissimo loco grumam statuere
aiebat; inde corrigere viam, aliis per vineas medias, aliis per roborarium
atque piscinam, aliis per villam."
7. Lacus vero aut stagna piscibus
vivis coercendis clausa suo atque proprio nomine "piscinas"
nominaverunt.
8. "Apiaria" quoque
vulgus dicit loca, in quibus siti sunt alvei apum; sed neminem ferme, qui
incorrupte locuti sunt, aut scripsisse memini aut dixisse.
9. M. autem Varro in libro de re
rustica tertio: "Melissonas" inquit "ita facere oportet, quae
quidam "mellaria" appellant." Sed hoc verbum, quo Varro usus
est, Graecum est; nam melissones ita dicuntur, ut ampelones et daphnones.
|