1.
Ab Aegina in Piraeum complusculi earundem disciplinarum sectatores Graeci
Romanique homines eadem in navi tramittebamus.
2.
Nox fuit et clemens mare et anni aestas caelumque liquide serenum. Sedebamus ergo in puppi simul universi et
lucentia sidera considerabamus.
3. Tum, qui eodem in numero
Graecas res eruditi erant, quid hamaxa esset, et quaenam maior et quae minor,
cur ita appellata et quam in partem procedentis noctis spatio moveretur et
quamobrem Homerus solam eam non occidere dicat, tum et quaedam alia, scite ista
omnia ac perite disserebant.
4. Hic ego ad nostros iuvenes
convertor et "quin" inquam "vos opici dicitis mihi, quare, quod
hamaxan Graeci vocant, nos "septentriones" vocamus?
5. non enim satis est, quod
septem stellas videmus, sed quid hoc totum, quod "septentriones"
dicimus, significet, scire" inquam "id prolixius volo."
6. Tum quispiam ex his, qui se ad
litteras memoriasque veteres dediderat: "vulgus" inquit
"grammaticorum "septentriones" a solo numero stellarum dictum
putat.
7. "Triones" enim per
sese nihil significare aiunt, sed vocabuli esse supplementum; sicut in eo, quod
"quinquatrus" dicamus, quinque ab Idibus dierum numerus sit,
"atrus" nihil.
8. Sed ego quidem cum L. Aelio et
M. Varrone sentio, qui "triones" rustico vocabulo boves appellatos
scribunt quasi quosdam "terriones", hoc est arandae colendaeque
terrae idoneos.
9. Itaque hoc sidus, quod a
figura posituraque ipsa, quia simile plaustri videtur, antiqui Graecorum
hamaxan dixerunt, nostri quoque veteres a bubus iunctis
"septentriones" appellarunt, id est septem stellas, ex quibus quasi
iuncti triones figurantur.
10. Praeter hanc" inquit
"opinionem id quoque Varro addit dubitare sese, an propterea magis hae
septem stellae "triones" appellatae sint, quia ita sunt sitae, ut
ternae stellae proximae quaeque inter sese faciant "trigona", id est
triquetras figuras."
11.
Ex his duabus rationibus, quas ille dixit, quod posterius est, subtilius
elegantiusque est visum. Intuentibus enim nobis in illud ita propemodum res
erat, ut forma esse triquetra videretur.
|